De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  2. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  3. multa licet simili ratione effutiat ore,
  4. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  5. fluxisse et gemmis florere arbusta
  6. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  7. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  8. et manibus totum circum se vertere caelum.
  9. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  10. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  11. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  12. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  13. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  14. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  15. non tamen inter se possunt complexa creari,
  16. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  17. foedere naturae certo discrimina servant.
  18. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  19. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  20. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  21. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  22. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  23. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  24. multaque per caelum solis volventia lustra
  25. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  26. nec robustus erat curvi moderator aratri
  27. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  28. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  29. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  30. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  31. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  32. glandiferas inter curabant corpora quercus
  33. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  34. arbita puniceo fieri matura colore,
  35. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  36. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  37. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  38. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  39. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  40. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  41. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  42. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  43. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  44. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  45. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  46. necdum res igni scibant tractare neque uti
  47. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  48. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  49. et frutices inter condebant squalida membra
  50. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  51. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  52. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  53. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  54. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  55. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  56. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  57. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  58. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  59. et manuum mira freti virtute pedumque
  60. consectabantur silvestria saecla ferarum
  61. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  62. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  63. saetigerisque pares subus silvestria membra
  64. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  65. circum se foliis ac frondibus involventes.
  66. nec plangore diem magno solemque per agros
  67. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  68. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  69. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  70. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  71. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  72. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  73. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  74. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  75. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  76. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  77. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  78. spumigeri suis adventu validique leonis
  79. atque intempesta cedebant nocte paventes
  80. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  81. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  82. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  83. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  84. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  85. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  86. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  87. at quos effugium servarat corpore adeso,
  88. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  89. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  90. donique eos vita privarant vermina saeva
  91. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  92. at non multa virum sub signis milia ducta
  93. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  94. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  95. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  96. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  97. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  98. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  99. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  100. tum penuria deinde cibi languentia leto
  101. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  102. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  103. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  104. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  105. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  106. ---
  107. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  108. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  109. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus