De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  2. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  3. At nox obruit ingenti caligine terras,
  4. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  5. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  6. concussos itere et labefactos multo,
  7. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  8. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  9. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  10. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  11. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  12. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  13. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  14. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  15. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  16. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  17. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  18. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  19. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  20. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  21. semina confluere et solis reparare nitorem.
  22. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  23. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  24. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  25. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  26. tempore et inpubem molli pubescere veste
  27. et pariter mollem malis demittere barbam.
  28. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  29. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  30. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  31. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  32. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  33. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  34. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  35. aut quia sol idem sub terras atque superne
  36. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  37. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  38. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  39. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  40. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  41. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  42. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  43. distinet aequato caelum discrimine metas
  44. propter signiferi posituram totius orbis,
  45. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  46. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  47. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  48. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  49. aut quia crassior est certis in partibus ,
  50. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  51. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  52. propterea noctes hiberno tempore longae
  53. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  54. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  55. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  56. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  57. propterea fit uti videantur dicere verum.
  58. Luna potest solis radiis percussa nitere
  59. inque dies magis id lumen convertere nobis
  60. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  61. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  62. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  63. inde minutatim retro quasi condere lumen
  64. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  65. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  66. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  67. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  68. est etiam quare proprio cum lumine possit
  69. volvier et varias splendoris reddere formas;
  70. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  71. labitur omnimodis occursans officiensque,
  72. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  73. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  74. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  75. versandoque globum variantis edere formas,
  76. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  77. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  78. inde minutatim retro contorquet et aufert
  79. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  80. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  81. astrologorum artem contra convincere tendit,
  82. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  83. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  84. denique cur nequeat semper nova luna creari
  85. ordine formarum certo certisque figuris
  86. inque dies privos aborisci quaeque creata
  87. atque alia illius reparari in parte locoque,
  88. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  89. ordine cum videas tam certo multa creari.
  90. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  91. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  92. Flora quibus mater praespargens ante viai
  93. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  94. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  95. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  96. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  97. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  98. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  99. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  100. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  101. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  102. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  103. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  104. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  105. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  106. nam cur luna queat terram secludere solis
  107. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  108. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  109. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  110. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  111. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  112. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  113. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  114. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  115. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  116. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  117. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  118. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  119. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  120. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  121. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  122. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  123. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  124. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  125. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  126. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  127. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  128. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  129. quove modo possent offecto lumine obire
  130. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  131. cum quasi conivent et aperto lumine rursum