De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  2. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  3. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  4. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  5. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  6. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  7. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  8. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  9. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  10. evanescere enim rapidas illius et acris
  11. imminui supter viris, ideoque relinqui
  12. paulatim solem cum posterioribus signis,
  13. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  14. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  15. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  16. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  17. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  18. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  19. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  20. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  21. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  22. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  23. alternis certo fluere alter tempore possit,
  24. qui queat aestivis solem detrudere signis
  25. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  26. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  27. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  28. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  29. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  30. posse alternis e partibus ire.
  31. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  32. diversas ire in partis inferna supernis?
  33. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  34. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  35. At nox obruit ingenti caligine terras,
  36. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  37. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  38. concussos itere et labefactos multo,
  39. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  40. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  41. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  42. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  43. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  44. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  45. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  46. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  47. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  48. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  49. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  50. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  51. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  52. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  53. semina confluere et solis reparare nitorem.
  54. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  55. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  56. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  57. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  58. tempore et inpubem molli pubescere veste
  59. et pariter mollem malis demittere barbam.
  60. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  61. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  62. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  63. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  64. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  65. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  66. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  67. aut quia sol idem sub terras atque superne
  68. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  69. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  70. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  71. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  72. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  73. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  74. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  75. distinet aequato caelum discrimine metas
  76. propter signiferi posituram totius orbis,
  77. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  78. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  79. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  80. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  81. aut quia crassior est certis in partibus ,
  82. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  83. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  84. propterea noctes hiberno tempore longae
  85. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  86. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  87. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  88. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  89. propterea fit uti videantur dicere verum.
  90. Luna potest solis radiis percussa nitere
  91. inque dies magis id lumen convertere nobis
  92. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  93. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  94. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  95. inde minutatim retro quasi condere lumen
  96. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  97. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  98. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  99. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  100. est etiam quare proprio cum lumine possit
  101. volvier et varias splendoris reddere formas;
  102. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  103. labitur omnimodis occursans officiensque,
  104. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  105. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  106. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  107. versandoque globum variantis edere formas,
  108. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  109. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  110. inde minutatim retro contorquet et aufert
  111. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  112. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  113. astrologorum artem contra convincere tendit,
  114. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  115. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  116. denique cur nequeat semper nova luna creari
  117. ordine formarum certo certisque figuris
  118. inque dies privos aborisci quaeque creata
  119. atque alia illius reparari in parte locoque,
  120. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  121. ordine cum videas tam certo multa creari.
  122. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  123. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  124. Flora quibus mater praespargens ante viai
  125. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  126. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  127. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  128. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  129. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  130. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  131. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  132. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  133. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  134. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  135. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  136. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  137. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  138. nam cur luna queat terram secludere solis
  139. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  140. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  141. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  142. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  143. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  144. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  145. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  146. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  147. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  148. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  149. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  150. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  151. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  152. quod radios inter rumpat lumenque profusum?