De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  2. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  3. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  4. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  5. passim per caeli volvunt summania templa,
  6. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  7. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  8. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  9. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  10. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  11. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  12. in variis mundis varia ratione creatis,
  13. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  14. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  15. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  16. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  17. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  18. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  19. evanescere paulatim et decrescere pondus
  20. convenit atque aliam naturam supter habere
  21. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  22. partibus mundi, quibus insita vivit.
  23. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  24. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  25. nec caput est oneri collo nec denique totum
  26. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  27. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  28. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  29. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  30. sic igitur tellus non est aliena repente
  31. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  32. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  33. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  34. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  35. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  36. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  37. partibus mundi caeloque revincta;
  38. nam communibus inter se radicibus haerent
  39. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  40. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  41. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  42. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  43. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  44. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  45. iamne vides quantum tenuis natura valere
  46. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  47. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  48. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  49. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  50. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  51. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  52. nil magnis intervallis de corpore libant
  53. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  54. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  55. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  56. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  57. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  58. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  59. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  60. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  61. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  62. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  63. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  64. per multum, specie confusa videntur
  65. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  66. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  67. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  68. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  69. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  70. scire licet perquam pauxillo posse minores
  71. esse vel exigua maioris parte brevique.
  72. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  73. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  74. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  75. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  76. Illud item non est mirandum, qua ratione
  77. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  78. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  79. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  80. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  81. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  82. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  83. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  84. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  85. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  86. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  87. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  88. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  89. percipiat calidis fervoribus ardor,
  90. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  91. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  92. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  93. accidere ex una scintilla incendia passim.
  94. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  95. possideat multum caecis fervoribus ignem
  96. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  97. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  98. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  99. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  100. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  101. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  102. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  103. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  104. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  105. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  106. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  107. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  108. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  109. evanescere enim rapidas illius et acris
  110. imminui supter viris, ideoque relinqui
  111. paulatim solem cum posterioribus signis,
  112. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  113. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  114. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  115. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  116. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  117. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  118. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  119. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  120. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  121. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  122. alternis certo fluere alter tempore possit,
  123. qui queat aestivis solem detrudere signis
  124. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  125. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  126. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  127. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  128. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  129. posse alternis e partibus ire.
  130. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  131. diversas ire in partis inferna supernis?