De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  2. posse alternis e partibus ire.
  3. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  4. diversas ire in partis inferna supernis?
  5. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  6. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  7. At nox obruit ingenti caligine terras,
  8. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  9. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  10. concussos itere et labefactos multo,
  11. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  12. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  13. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  14. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  15. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  16. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  17. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  18. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  19. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  20. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  21. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  22. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  23. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  24. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  25. semina confluere et solis reparare nitorem.
  26. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  27. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  28. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  29. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  30. tempore et inpubem molli pubescere veste
  31. et pariter mollem malis demittere barbam.
  32. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  33. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  34. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  35. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  36. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  37. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  38. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  39. aut quia sol idem sub terras atque superne
  40. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  41. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  42. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  43. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  44. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  45. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  46. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  47. distinet aequato caelum discrimine metas
  48. propter signiferi posituram totius orbis,
  49. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  50. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  51. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  52. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  53. aut quia crassior est certis in partibus ,
  54. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  55. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  56. propterea noctes hiberno tempore longae
  57. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  58. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  59. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  60. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  61. propterea fit uti videantur dicere verum.
  62. Luna potest solis radiis percussa nitere
  63. inque dies magis id lumen convertere nobis
  64. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  65. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  66. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  67. inde minutatim retro quasi condere lumen
  68. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  69. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  70. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  71. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  72. est etiam quare proprio cum lumine possit
  73. volvier et varias splendoris reddere formas;
  74. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  75. labitur omnimodis occursans officiensque,
  76. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  77. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  78. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  79. versandoque globum variantis edere formas,
  80. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  81. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  82. inde minutatim retro contorquet et aufert
  83. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  84. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  85. astrologorum artem contra convincere tendit,
  86. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  87. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  88. denique cur nequeat semper nova luna creari
  89. ordine formarum certo certisque figuris
  90. inque dies privos aborisci quaeque creata
  91. atque alia illius reparari in parte locoque,
  92. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  93. ordine cum videas tam certo multa creari.
  94. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  95. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  96. Flora quibus mater praespargens ante viai
  97. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  98. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  99. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  100. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  101. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  102. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  103. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  104. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  105. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  106. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  107. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  108. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  109. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  110. nam cur luna queat terram secludere solis
  111. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  112. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  113. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  114. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  115. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  116. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  117. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  118. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  119. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  120. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  121. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  122. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  123. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  124. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  125. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  126. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  127. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  128. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  129. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  130. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  131. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  132. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  133. quove modo possent offecto lumine obire
  134. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  135. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  136. omnia convisunt clara loca candida luce,
  137. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  138. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  139. tollere et incertis crerint committere ventis.
  140. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  141. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  142. florida fulserunt viridanti prata colore,
  143. arboribusque datumst variis exinde per auras
  144. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  145. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  146. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  147. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  148. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  149. multa modis multis varia ratione coorta.
  150. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  151. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  152. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  153. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  154. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  155. imbribus et calido solis concreta vapore;
  156. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  157. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  158. principio genus alituum variaeque volucres
  159. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  160. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  161. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  162. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  163. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  164. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  165. crescebant uteri terram radicibus apti;
  166. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  167. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  168. convertebat ibi natura foramina terrae
  169. et sucum venis cogebat fundere apertis
  170. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  171. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  172. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  173. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  174. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  175. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  176. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  177. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  178. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  179. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  180. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  181. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  182. simul volucres variantibus formis.
  183. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  184. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  185. mutat enim mundi naturam totius aetas
  186. ex alioque alius status excipere omnia debet
  187. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  188. omnia commutat natura et vertere cogit.
  189. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  190. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  191. sic igitur mundi naturam totius aetas
  192. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  193. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  194. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  195. conatast mira facie membrisque coorta,
  196. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  197. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  198. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  199. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  200. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  201. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  202. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  203. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  204. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  205. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  206. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  207. ut propagando possint procudere saecla;
  208. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  209. semina qua possint membris manare remissis,
  210. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,