De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  2. posse alternis e partibus ire.
  3. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  4. diversas ire in partis inferna supernis?
  5. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  6. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  7. At nox obruit ingenti caligine terras,
  8. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  9. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  10. concussos itere et labefactos multo,
  11. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  12. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  13. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  14. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  15. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  16. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  17. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  18. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  19. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  20. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  21. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  22. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  23. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  24. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  25. semina confluere et solis reparare nitorem.
  26. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  27. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  28. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  29. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  30. tempore et inpubem molli pubescere veste
  31. et pariter mollem malis demittere barbam.
  32. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  33. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  34. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  35. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  36. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  37. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  38. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  39. aut quia sol idem sub terras atque superne
  40. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  41. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  42. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  43. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  44. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  45. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  46. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  47. distinet aequato caelum discrimine metas
  48. propter signiferi posituram totius orbis,
  49. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  50. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  51. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  52. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  53. aut quia crassior est certis in partibus ,
  54. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  55. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  56. propterea noctes hiberno tempore longae
  57. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  58. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  59. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  60. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  61. propterea fit uti videantur dicere verum.
  62. Luna potest solis radiis percussa nitere
  63. inque dies magis id lumen convertere nobis
  64. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  65. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  66. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  67. inde minutatim retro quasi condere lumen
  68. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  69. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  70. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  71. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  72. est etiam quare proprio cum lumine possit
  73. volvier et varias splendoris reddere formas;
  74. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  75. labitur omnimodis occursans officiensque,
  76. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  77. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  78. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  79. versandoque globum variantis edere formas,
  80. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  81. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  82. inde minutatim retro contorquet et aufert
  83. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  84. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  85. astrologorum artem contra convincere tendit,
  86. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  87. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  88. denique cur nequeat semper nova luna creari
  89. ordine formarum certo certisque figuris
  90. inque dies privos aborisci quaeque creata
  91. atque alia illius reparari in parte locoque,
  92. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  93. ordine cum videas tam certo multa creari.
  94. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  95. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter