De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  2. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  3. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  4. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  5. partibus mundi caeloque revincta;
  6. nam communibus inter se radicibus haerent
  7. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  8. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  9. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  10. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  11. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  12. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  13. iamne vides quantum tenuis natura valere
  14. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  15. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  16. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  17. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  18. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  19. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  20. nil magnis intervallis de corpore libant
  21. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  22. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  23. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  24. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  25. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  26. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  27. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  28. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  29. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  30. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  31. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  32. per multum, specie confusa videntur
  33. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  34. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  35. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  36. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  37. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  38. scire licet perquam pauxillo posse minores
  39. esse vel exigua maioris parte brevique.
  40. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  41. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  42. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  43. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  44. Illud item non est mirandum, qua ratione
  45. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  46. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  47. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  48. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  49. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  50. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  51. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  52. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  53. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  54. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  55. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  56. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  57. percipiat calidis fervoribus ardor,
  58. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  59. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  60. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  61. accidere ex una scintilla incendia passim.
  62. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  63. possideat multum caecis fervoribus ignem
  64. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  65. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  66. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  67. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  68. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  69. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  70. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  71. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  72. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  73. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  74. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  75. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  76. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  77. evanescere enim rapidas illius et acris
  78. imminui supter viris, ideoque relinqui
  79. paulatim solem cum posterioribus signis,
  80. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  81. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  82. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  83. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  84. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  85. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  86. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  87. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  88. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  89. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  90. alternis certo fluere alter tempore possit,
  91. qui queat aestivis solem detrudere signis
  92. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  93. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  94. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  95. et ratione pari lunam stellasque putandumst,