De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  2. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  3. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  4. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  5. partibus erumpens primus se sustulit aether
  6. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  7. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  8. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  9. matutina rubent radiati lumina solis
  10. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  11. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  12. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  13. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  14. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  15. corpore concreto circum datus undique saepsit
  16. et late diffusus in omnis undique partis
  17. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  18. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  19. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  20. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  21. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  22. nec levia ut possent per summas labier oras,
  23. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  24. versent et partes ut mundi totius extent;
  25. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  26. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  27. his igitur rebus retractis terra repente,
  28. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  29. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  30. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  31. et radii solis cogebant undique terram
  32. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  33. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  34. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  35. augebat mare manando camposque natantis,
  36. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  37. corpora multa vaporis et altaque caeli
  38. densabant procul a terris fulgentia templa.
  39. sidebant campi, crescebant montibus altis
  40. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  41. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  42. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  43. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  44. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  45. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  46. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  47. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  48. atque levissimus super influit auras
  49. nec liquidum corpus turbantibus auris
  50. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  51. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  52. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  53. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  54. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  55. unum labendi conservans usque tenorem.
  56. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  57. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  58. ex utraque polum parti premere nobis
  59. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  60. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  61. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  62. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  63. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  64. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  65. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  66. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  67. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  68. passim per caeli volvunt summania templa,
  69. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  70. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  71. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  72. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  73. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  74. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  75. in variis mundis varia ratione creatis,
  76. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  77. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  78. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  79. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  80. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  81. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  82. evanescere paulatim et decrescere pondus
  83. convenit atque aliam naturam supter habere
  84. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  85. partibus mundi, quibus insita vivit.
  86. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  87. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  88. nec caput est oneri collo nec denique totum
  89. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  90. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  91. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  92. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  93. sic igitur tellus non est aliena repente
  94. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  95. sed pariter prima concepta ab origine mundi