De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  2. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  3. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  4. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  5. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  6. quo genere in primis animi natura reperta est
  7. nativo primum consistere corpore creta,
  8. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  9. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  10. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  11. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  12. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  13. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  14. et quibus ille modis congressus materiai
  15. fundarit terram caelum mare sidera solem
  16. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  17. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  18. quove modo genus humanum variante loquella
  19. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  20. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  21. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  22. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  23. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  24. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  25. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  26. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  27. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  28. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  29. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  30. si tamen interea mirantur qua ratione
  31. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  32. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  33. rursus in antiquas referuntur religiones
  34. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  35. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  36. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  37. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  38. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  39. principio maria ac terras caelumque tuere;
  40. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  41. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  42. una dies dabit exitio, multosque per annos
  43. sustentata ruet moles et machina mundi.
  44. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  45. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  46. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  47. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  48. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  49. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  50. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  51. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  52. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  53. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  54. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  55. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  56. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  57. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  58. sanctius et multo certa ratione magis quam
  59. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  60. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  61. religione refrenatus ne forte rearis
  62. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  63. corpore divino debere aeterna manere,
  64. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  65. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  66. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  67. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  68. inmortalia mortali sermone notantes;
  69. quae procul usque adeo divino a numine distent
  70. inque deum numero quae sint indigna videri,
  71. notitiam potius praebere ut posse putentur
  72. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  73. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  74. posse animi natura putetur consiliumque.
  75. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  76. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  77. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  78. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  79. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  80. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  81. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  82. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  83. posset et innasci quavis in parte soleret,
  84. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  85. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  86. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  87. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  88. totum posse extra corpus formamque animalem
  89. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  90. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  91. haud igitur constant divino praedita sensu,
  92. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  93. Illud item non est ut possis credere, sedes
  94. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  95. tenvis enim natura deum longeque remota
  96. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  97. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  98. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  99. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  100. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  101. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  102. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  103. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  104. praeclaram mundi naturam proptereaque
  105. adlaudabile opus divom laudare decere
  106. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  107. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  108. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  109. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  110. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,