De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  2. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  3. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  4. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  5. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  6. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  7. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  8. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  9. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  10. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  11. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  12. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  13. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  14. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  15. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  16. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  17. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  18. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  19. atque alias alii complent magis ex aliisque
  20. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  21. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  22. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  23. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  24. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  25. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  26. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  27. usque adeo magni refert, ut semina possint
  28. seminibus commisceri genitaliter apta
  29. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  30. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  31. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  32. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  33. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  34. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  35. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  36. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  37. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  38. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  39. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  40. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  41. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  42. eicit enim sulcum recta regione viaque
  43. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  44. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  45. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  46. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  47. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  48. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  49. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  50. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  51. morigerisque modis et munde corpore culto,
  52. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  53. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  54. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  55. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  56. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  57. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit