De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  2. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  3. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  4. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  5. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  6. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  7. nam gaudere novis rebus debere videtur
  8. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  9. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  10. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  11. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  12. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  13. donec diluxit rerum genitalis origo?
  14. natus enim debet qui cumque est velle manere
  15. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  16. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  17. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  18. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  19. notities hominum divis unde insita primum est,
  20. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  21. quove modost umquam vis cognita principiorum
  22. quidque inter sese permutato ordine possent.
  23. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  24. namque ita multa modis multis primordia rerum
  25. ex infinito iam tempore percita plagis
  26. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  27. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  28. quae cumque inter se possint congressa creare,
  29. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  30. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  31. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  32. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  33. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  34. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  35. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  36. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  37. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  38. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  39. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  40. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  41. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  42. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  43. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  44. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  45. vitai causa valido consueta bidenti
  46. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  47. si non fecundas vertentes vomere glebas
  48. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  49. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  50. et tamen inter dum magno quaesita labore
  51. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  52. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  53. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  54. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  55. praeterea genus horriferum natura ferarum
  56. humanae genti infestum terraque marique
  57. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  58. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  59. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  60. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  61. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  62. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  63. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  64. cui tantum in vita restet transire malorum.
  65. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  66. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  67. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  68. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  69. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  70. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  71. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  72. Principio quoniam terrai corpus et umor
  73. aurarumque leves animae calidique vapores,
  74. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  75. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  76. debet eodem omnis mundi natura putari.
  77. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  78. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  79. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  80. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  81. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  82. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  83. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  84. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  85. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  86. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  87. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  88. principio pars terrai non nulla, perusta
  89. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  90. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  91. quas validi toto dispergunt venti.
  92. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  93. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  94. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  95. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  96. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  97. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  98. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  99. semper abundare et latices manare perennis
  100. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  101. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  102. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  103. partim quod validi verrentes aequora venti
  104. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  105. partim quod supter per terras diditur omnis;
  106. percolatur enim virus retroque remanat
  107. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  108. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  109. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  110. nunc igitur dicam, qui corpore toto