De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. convenit atque aliam naturam supter habere
  2. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  3. partibus mundi, quibus insita vivit.
  4. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  5. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  6. nec caput est oneri collo nec denique totum
  7. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  8. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  9. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  10. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  11. sic igitur tellus non est aliena repente
  12. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  13. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  14. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  15. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  16. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  17. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  18. partibus mundi caeloque revincta;
  19. nam communibus inter se radicibus haerent
  20. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  21. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  22. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  23. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  24. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  25. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  26. iamne vides quantum tenuis natura valere
  27. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  28. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  29. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  30. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  31. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  32. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  33. nil magnis intervallis de corpore libant
  34. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  35. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  36. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  37. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  38. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  39. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  40. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  41. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  42. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  43. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  44. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  45. per multum, specie confusa videntur
  46. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  47. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  48. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  49. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  50. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  51. scire licet perquam pauxillo posse minores
  52. esse vel exigua maioris parte brevique.
  53. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  54. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  55. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  56. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  57. Illud item non est mirandum, qua ratione
  58. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  59. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  60. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  61. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  62. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  63. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  64. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  65. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  66. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  67. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  68. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  69. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  70. percipiat calidis fervoribus ardor,
  71. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  72. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  73. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  74. accidere ex una scintilla incendia passim.
  75. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  76. possideat multum caecis fervoribus ignem
  77. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  78. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  79. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  80. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  81. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  82. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  83. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  84. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  85. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  86. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  87. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  88. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  89. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  90. evanescere enim rapidas illius et acris
  91. imminui supter viris, ideoque relinqui
  92. paulatim solem cum posterioribus signis,
  93. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  94. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  95. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  96. tanto posse minus cum signis tendere cursum.