De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnigenis e principiis, discordia quorum
  2. intervalla vias conexus pondera plagas
  3. concursus motus turbabat proelia miscens
  4. propter dissimilis formas variasque figuras,
  5. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  6. nec motus inter sese dare convenientis,
  7. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  8. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  9. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  10. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  11. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  12. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  13. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  14. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  15. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  16. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  17. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  18. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  19. partibus erumpens primus se sustulit aether
  20. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  21. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  22. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  23. matutina rubent radiati lumina solis
  24. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  25. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  26. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  27. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  28. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  29. corpore concreto circum datus undique saepsit
  30. et late diffusus in omnis undique partis
  31. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  32. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  33. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  34. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  35. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  36. nec levia ut possent per summas labier oras,
  37. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  38. versent et partes ut mundi totius extent;
  39. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  40. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  41. his igitur rebus retractis terra repente,
  42. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  43. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  44. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  45. et radii solis cogebant undique terram
  46. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  47. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  48. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  49. augebat mare manando camposque natantis,
  50. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  51. corpora multa vaporis et altaque caeli
  52. densabant procul a terris fulgentia templa.
  53. sidebant campi, crescebant montibus altis
  54. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  55. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  56. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  57. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  58. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  59. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  60. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  61. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  62. atque levissimus super influit auras
  63. nec liquidum corpus turbantibus auris
  64. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  65. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  66. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  67. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  68. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  69. unum labendi conservans usque tenorem.
  70. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  71. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  72. ex utraque polum parti premere nobis
  73. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  74. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  75. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  76. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  77. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  78. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  79. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  80. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  81. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  82. passim per caeli volvunt summania templa,
  83. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  84. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  85. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  86. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  87. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  88. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  89. in variis mundis varia ratione creatis,
  90. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  91. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  92. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  93. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  94. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  95. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  96. evanescere paulatim et decrescere pondus