De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  2. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  3. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  4. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  5. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  6. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  7. alternis certo fluere alter tempore possit,
  8. qui queat aestivis solem detrudere signis
  9. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  10. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  11. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  12. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  13. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  14. posse alternis e partibus ire.
  15. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  16. diversas ire in partis inferna supernis?
  17. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  18. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  19. At nox obruit ingenti caligine terras,
  20. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  21. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  22. concussos itere et labefactos multo,
  23. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  24. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  25. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  26. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  27. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  28. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  29. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  30. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  31. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  32. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  33. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  34. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  35. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  36. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  37. semina confluere et solis reparare nitorem.
  38. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  39. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  40. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  41. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  42. tempore et inpubem molli pubescere veste
  43. et pariter mollem malis demittere barbam.
  44. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  45. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  46. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  47. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  48. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  49. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  50. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  51. aut quia sol idem sub terras atque superne
  52. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  53. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  54. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  55. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  56. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  57. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  58. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  59. distinet aequato caelum discrimine metas
  60. propter signiferi posituram totius orbis,
  61. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  62. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  63. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  64. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  65. aut quia crassior est certis in partibus ,
  66. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  67. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  68. propterea noctes hiberno tempore longae
  69. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  70. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  71. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  72. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  73. propterea fit uti videantur dicere verum.
  74. Luna potest solis radiis percussa nitere
  75. inque dies magis id lumen convertere nobis
  76. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  77. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  78. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  79. inde minutatim retro quasi condere lumen
  80. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  81. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  82. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  83. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  84. est etiam quare proprio cum lumine possit
  85. volvier et varias splendoris reddere formas;
  86. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  87. labitur omnimodis occursans officiensque,
  88. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  89. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  90. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  91. versandoque globum variantis edere formas,
  92. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  93. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  94. inde minutatim retro contorquet et aufert
  95. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  96. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans