De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  2. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  3. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  4. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  5. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  6. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  7. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  8. quo genere in primis animi natura reperta est
  9. nativo primum consistere corpore creta,
  10. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  11. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  12. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  13. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  14. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  15. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  16. et quibus ille modis congressus materiai
  17. fundarit terram caelum mare sidera solem
  18. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  19. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  20. quove modo genus humanum variante loquella
  21. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  22. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  23. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  24. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  25. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  26. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  27. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  28. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  29. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  30. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  31. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  32. si tamen interea mirantur qua ratione
  33. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  34. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  35. rursus in antiquas referuntur religiones
  36. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  37. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  38. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  39. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  40. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  41. principio maria ac terras caelumque tuere;
  42. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  43. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  44. una dies dabit exitio, multosque per annos
  45. sustentata ruet moles et machina mundi.
  46. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  47. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  48. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  49. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  50. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  51. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  52. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  53. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  54. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  55. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  56. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  57. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  58. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  59. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  60. sanctius et multo certa ratione magis quam
  61. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  62. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  63. religione refrenatus ne forte rearis
  64. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  65. corpore divino debere aeterna manere,
  66. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  67. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  68. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  69. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  70. inmortalia mortali sermone notantes;
  71. quae procul usque adeo divino a numine distent
  72. inque deum numero quae sint indigna videri,
  73. notitiam potius praebere ut posse putentur
  74. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  75. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  76. posse animi natura putetur consiliumque.
  77. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  78. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  79. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  80. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  81. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  82. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  83. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  84. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  85. posset et innasci quavis in parte soleret,
  86. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  87. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  88. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  89. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  90. totum posse extra corpus formamque animalem
  91. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  92. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  93. haud igitur constant divino praedita sensu,
  94. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  95. Illud item non est ut possis credere, sedes
  96. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  97. tenvis enim natura deum longeque remota
  98. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  99. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  100. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  101. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  102. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  103. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  104. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  105. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  106. praeclaram mundi naturam proptereaque
  107. adlaudabile opus divom laudare decere
  108. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  109. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  110. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  111. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  112. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  113. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  114. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  115. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  116. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  117. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  118. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  119. nam gaudere novis rebus debere videtur
  120. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  121. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  122. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  123. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  124. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  125. donec diluxit rerum genitalis origo?
  126. natus enim debet qui cumque est velle manere
  127. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  128. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  129. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  130. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  131. notities hominum divis unde insita primum est,
  132. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  133. quove modost umquam vis cognita principiorum
  134. quidque inter sese permutato ordine possent.
  135. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  136. namque ita multa modis multis primordia rerum
  137. ex infinito iam tempore percita plagis
  138. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  139. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  140. quae cumque inter se possint congressa creare,
  141. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  142. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  143. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  144. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  145. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  146. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  147. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  148. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  149. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  150. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  151. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  152. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  153. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  154. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  155. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  156. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  157. vitai causa valido consueta bidenti
  158. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  159. si non fecundas vertentes vomere glebas
  160. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  161. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  162. et tamen inter dum magno quaesita labore
  163. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  164. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  165. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  166. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  167. praeterea genus horriferum natura ferarum
  168. humanae genti infestum terraque marique
  169. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  170. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  171. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  172. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  173. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  174. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  175. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  176. cui tantum in vita restet transire malorum.
  177. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  178. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast