De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  2. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  3. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  4. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  5. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  6. Principio quoniam terrai corpus et umor
  7. aurarumque leves animae calidique vapores,
  8. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  9. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  10. debet eodem omnis mundi natura putari.
  11. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  12. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  13. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  14. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  15. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  16. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  17. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  18. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  19. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  20. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  21. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  22. principio pars terrai non nulla, perusta
  23. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  24. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  25. quas validi toto dispergunt venti.
  26. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  27. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  28. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  29. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  30. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  31. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  32. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  33. semper abundare et latices manare perennis
  34. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  35. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  36. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  37. partim quod validi verrentes aequora venti
  38. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  39. partim quod supter per terras diditur omnis;
  40. percolatur enim virus retroque remanat
  41. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  42. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  43. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  44. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  45. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  46. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  47. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  48. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  49. omnia iam resoluta forent et in versa.
  50. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  51. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  52. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  53. inrigat adsidue caelum candore recenti
  54. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  55. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  56. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  57. quod simul ac primum nubes succedere soli
  58. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  59. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  60. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  61. ut noscas splendore novo res semper egere
  62. et primum iactum fulgoris quemque perire
  63. nec ratione alia res posse in sole videri,
  64. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  65. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  66. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  67. fulguribus pingues multa caligine taedae
  68. consimili properant ratione, ardore ministro,
  69. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  70. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  71. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  72. exitium celeri celeratur origine flammae.
  73. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  74. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  75. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  76. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  77. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  78. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  79. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  80. nec sanctum numen fati protollere finis
  81. posse neque adversus naturae foedera niti?
  82. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  83. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  84. non ruere avolsos silices a montibus altis
  85. nec validas aevi vires perferre patique
  86. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  87. ex infinito quae tempore pertolerassent
  88. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  89. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  90. continet amplexu terram: si procreat ex se
  91. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  92. totum nativum mortali corpore constat.
  93. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  94. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  95. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  96. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  97. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  98. non alias alii quoque res cecinere ?
  99. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  100. aeternis famae monimentis insita florent?
  101. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  102. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  103. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  104. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  105. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  106. denique natura haec rerum ratioque repertast
  107. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  108. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  109. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  110. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  111. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  112. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  113. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  114. tanto quique magis victus fateare necessest
  115. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  116. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  117. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  118. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  119. nec ratione alia mortales esse videmur,
  120. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  121. atque illi quos a vita natura removit.
  122. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  123. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  124. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  125. dissociare intus partis, ut materiai
  126. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  127. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  128. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  129. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  130. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  131. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  132. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  133. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  134. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  135. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  136. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  137. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  138. ex infinito quae possint forte coorta
  139. corruere hanc rerum violento turbine summam
  140. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  141. nec porro natura loci spatiumque profundi
  142. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  143. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  144. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  145. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  146. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  147. quare etiam nativa necessumst confiteare
  148. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  149. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  150. inmensi validas aevi contemnere vires.
  151. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  152. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  153. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  154. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  155. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  156. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  157. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  158. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  159. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  160. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  161. et siccare prius confidunt omnia posse
  162. quam liquor incepti possit contingere finem.
  163. tantum spirantes aequo certamine bellum
  164. magnis inter se de rebus cernere certant,
  165. cum semel interea fuerit superantior ignis
  166. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  167. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  168. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  169. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  170. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  171. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  172. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  173. obvius aeternam succepit lampada mundi
  174. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  175. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  176. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  177. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  178. ignis enim superare potest ubi materiai