De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  2. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  3. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  4. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  5. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  6. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  7. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  8. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  9. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  10. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  11. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  12. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  13. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  14. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  15. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  16. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  17. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  18. floribus et sertis operit postisque superbos
  19. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  20. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  21. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  22. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  23. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  24. plus videat quam mortali concedere par est.
  25. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  26. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  27. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  28. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  29. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  30. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  31. praetermittere et humanis concedere rebus.
  32. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  33. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  34. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  35. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  36. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  37. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  38. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  39. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  40. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  41. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  42. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  43. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  44. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  45. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  46. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  47. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  48. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  49. Et commiscendo quom semine forte virilem
  50. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  51. tum similes matrum materno semine fiunt,
  52. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  53. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  54. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  55. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  56. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  57. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  58. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  59. possint et referant proavorum saepe figuras,
  60. propterea quia multa modis primordia multis
  61. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  62. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  63. inde Venus varia producit sorte figuras,
  64. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  65. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  66. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  67. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  68. maternoque mares existunt corpore creti;
  69. semper enim partus duplici de semine constat,
  70. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  71. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  72. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  73. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  74. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  75. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  76. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  77. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  78. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  79. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  80. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  81. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  82. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  83. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  84. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  85. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  86. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  87. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  88. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  89. atque alias alii complent magis ex aliisque
  90. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  91. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  92. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  93. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  94. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  95. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  96. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  97. usque adeo magni refert, ut semina possint
  98. seminibus commisceri genitaliter apta
  99. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  100. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  101. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  102. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  103. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  104. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  105. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  106. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  107. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  108. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  109. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  110. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  111. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  112. eicit enim sulcum recta regione viaque
  113. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  114. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  115. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  116. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  117. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  118. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  119. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  120. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  121. morigerisque modis et munde corpore culto,
  122. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  123. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  124. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  125. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  126. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  127. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?