De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  2. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  3. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  4. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  5. et siccare prius confidunt omnia posse
  6. quam liquor incepti possit contingere finem.
  7. tantum spirantes aequo certamine bellum
  8. magnis inter se de rebus cernere certant,
  9. cum semel interea fuerit superantior ignis
  10. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  11. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  12. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  13. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  14. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  15. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  16. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  17. obvius aeternam succepit lampada mundi
  18. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  19. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  20. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  21. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  22. ignis enim superare potest ubi materiai
  23. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  24. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  25. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  26. umor item quondam coepit superare coortus,
  27. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  28. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  29. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  30. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  31. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  32. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  33. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  34. nam certe neque consilio primordia rerum
  35. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  36. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  37. sed quia multa modis multis primordia rerum
  38. ex infinito iam tempore percita plagis
  39. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  40. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  41. quae cumque inter se possent congressa creare,
  42. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  43. omnigenus coetus et motus experiundo
  44. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  45. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  46. terrai maris et caeli generisque animantum.
  47. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  48. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  49. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  50. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  51. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  52. diffugere inde loci partes coepere paresque
  53. cum paribus iungi res et discludere mundum
  54. membraque dividere et magnas disponere partes
  55. omnigenis e principiis, discordia quorum
  56. intervalla vias conexus pondera plagas
  57. concursus motus turbabat proelia miscens
  58. propter dissimilis formas variasque figuras,
  59. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  60. nec motus inter sese dare convenientis,
  61. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  62. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  63. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  64. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  65. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  66. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  67. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  68. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  69. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  70. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  71. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  72. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  73. partibus erumpens primus se sustulit aether
  74. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  75. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  76. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  77. matutina rubent radiati lumina solis
  78. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  79. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  80. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  81. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  82. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  83. corpore concreto circum datus undique saepsit
  84. et late diffusus in omnis undique partis
  85. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  86. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  87. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  88. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  89. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  90. nec levia ut possent per summas labier oras,
  91. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  92. versent et partes ut mundi totius extent;
  93. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  94. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  95. his igitur rebus retractis terra repente,
  96. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  97. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  98. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  99. et radii solis cogebant undique terram
  100. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  101. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  102. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  103. augebat mare manando camposque natantis,
  104. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  105. corpora multa vaporis et altaque caeli
  106. densabant procul a terris fulgentia templa.
  107. sidebant campi, crescebant montibus altis
  108. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  109. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  110. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  111. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  112. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  113. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  114. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  115. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  116. atque levissimus super influit auras
  117. nec liquidum corpus turbantibus auris
  118. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  119. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  120. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  121. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  122. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  123. unum labendi conservans usque tenorem.
  124. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  125. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  126. ex utraque polum parti premere nobis
  127. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  128. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  129. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  130. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  131. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.