De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  2. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  3. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  4. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  5. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  6. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  7. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  8. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  9. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  10. passim per caeli volvunt summania templa,
  11. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  12. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  13. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  14. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  15. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  16. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  17. in variis mundis varia ratione creatis,
  18. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  19. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  20. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  21. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  22. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  23. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  24. evanescere paulatim et decrescere pondus
  25. convenit atque aliam naturam supter habere
  26. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  27. partibus mundi, quibus insita vivit.
  28. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  29. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  30. nec caput est oneri collo nec denique totum
  31. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  32. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  33. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  34. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  35. sic igitur tellus non est aliena repente
  36. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  37. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  38. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  39. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  40. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  41. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  42. partibus mundi caeloque revincta;
  43. nam communibus inter se radicibus haerent
  44. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  45. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  46. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  47. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  48. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  49. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  50. iamne vides quantum tenuis natura valere
  51. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  52. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  53. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  54. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  55. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  56. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  57. nil magnis intervallis de corpore libant
  58. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  59. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  60. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  61. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  62. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  63. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  64. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  65. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  66. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  67. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  68. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  69. per multum, specie confusa videntur
  70. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  71. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  72. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  73. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  74. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  75. scire licet perquam pauxillo posse minores
  76. esse vel exigua maioris parte brevique.
  77. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  78. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  79. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  80. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  81. Illud item non est mirandum, qua ratione
  82. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  83. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  84. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  85. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  86. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  87. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  88. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  89. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  90. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  91. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  92. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  93. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  94. percipiat calidis fervoribus ardor,
  95. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  96. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  97. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  98. accidere ex una scintilla incendia passim.
  99. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  100. possideat multum caecis fervoribus ignem
  101. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  102. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  103. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  104. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  105. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  106. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  107. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  108. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  109. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  110. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  111. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  112. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  113. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  114. evanescere enim rapidas illius et acris
  115. imminui supter viris, ideoque relinqui
  116. paulatim solem cum posterioribus signis,
  117. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  118. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  119. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  120. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  121. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  122. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  123. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  124. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti