De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  2. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  3. alternis certo fluere alter tempore possit,
  4. qui queat aestivis solem detrudere signis
  5. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  6. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  7. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  8. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  9. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  10. posse alternis e partibus ire.
  11. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  12. diversas ire in partis inferna supernis?
  13. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  14. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  15. At nox obruit ingenti caligine terras,
  16. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  17. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  18. concussos itere et labefactos multo,
  19. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  20. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  21. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  22. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  23. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  24. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  25. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  26. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  27. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  28. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  29. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  30. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  31. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  32. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  33. semina confluere et solis reparare nitorem.
  34. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  35. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  36. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  37. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  38. tempore et inpubem molli pubescere veste
  39. et pariter mollem malis demittere barbam.
  40. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  41. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  42. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  43. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  44. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  45. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  46. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  47. aut quia sol idem sub terras atque superne
  48. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  49. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  50. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  51. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  52. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  53. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  54. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  55. distinet aequato caelum discrimine metas
  56. propter signiferi posituram totius orbis,
  57. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  58. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  59. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  60. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  61. aut quia crassior est certis in partibus ,
  62. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  63. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  64. propterea noctes hiberno tempore longae
  65. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  66. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  67. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  68. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  69. propterea fit uti videantur dicere verum.
  70. Luna potest solis radiis percussa nitere
  71. inque dies magis id lumen convertere nobis
  72. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  73. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  74. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  75. inde minutatim retro quasi condere lumen
  76. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  77. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  78. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  79. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  80. est etiam quare proprio cum lumine possit
  81. volvier et varias splendoris reddere formas;
  82. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  83. labitur omnimodis occursans officiensque,
  84. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  85. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  86. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  87. versandoque globum variantis edere formas,
  88. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  89. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  90. inde minutatim retro contorquet et aufert
  91. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  92. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  93. astrologorum artem contra convincere tendit,
  94. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  95. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  96. denique cur nequeat semper nova luna creari
  97. ordine formarum certo certisque figuris
  98. inque dies privos aborisci quaeque creata
  99. atque alia illius reparari in parte locoque,
  100. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  101. ordine cum videas tam certo multa creari.
  102. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  103. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  104. Flora quibus mater praespargens ante viai
  105. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  106. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  107. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  108. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  109. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  110. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  111. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  112. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  113. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  114. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  115. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  116. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  117. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  118. nam cur luna queat terram secludere solis
  119. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  120. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  121. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  122. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  123. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  124. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,