De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora multa vaporis et altaque caeli
  2. densabant procul a terris fulgentia templa.
  3. sidebant campi, crescebant montibus altis
  4. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  5. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  6. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  7. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  8. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  9. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  10. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  11. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  12. atque levissimus super influit auras
  13. nec liquidum corpus turbantibus auris
  14. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  15. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  16. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  17. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  18. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  19. unum labendi conservans usque tenorem.
  20. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  21. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  22. ex utraque polum parti premere nobis
  23. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  24. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  25. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  26. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  27. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  28. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  29. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  30. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  31. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  32. passim per caeli volvunt summania templa,
  33. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  34. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  35. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  36. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  37. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  38. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  39. in variis mundis varia ratione creatis,
  40. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  41. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  42. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  43. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  44. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  45. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  46. evanescere paulatim et decrescere pondus
  47. convenit atque aliam naturam supter habere
  48. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  49. partibus mundi, quibus insita vivit.
  50. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  51. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  52. nec caput est oneri collo nec denique totum
  53. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  54. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  55. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  56. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  57. sic igitur tellus non est aliena repente
  58. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  59. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  60. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  61. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  62. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  63. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  64. partibus mundi caeloque revincta;
  65. nam communibus inter se radicibus haerent
  66. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  67. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  68. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  69. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  70. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  71. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  72. iamne vides quantum tenuis natura valere
  73. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  74. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  75. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  76. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  77. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  78. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  79. nil magnis intervallis de corpore libant
  80. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  81. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  82. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  83. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  84. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  85. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  86. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  87. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  88. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  89. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  90. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  91. per multum, specie confusa videntur
  92. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  93. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  94. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  95. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  96. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  97. scire licet perquam pauxillo posse minores
  98. esse vel exigua maioris parte brevique.
  99. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  100. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  101. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  102. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  103. Illud item non est mirandum, qua ratione
  104. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  105. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  106. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  107. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  108. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  109. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  110. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  111. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  112. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  113. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  114. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  115. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  116. percipiat calidis fervoribus ardor,
  117. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  118. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  119. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  120. accidere ex una scintilla incendia passim.
  121. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  122. possideat multum caecis fervoribus ignem
  123. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  124. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  125. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  126. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  127. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  128. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  129. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  130. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  131. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  132. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  133. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  134. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  135. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  136. evanescere enim rapidas illius et acris
  137. imminui supter viris, ideoque relinqui
  138. paulatim solem cum posterioribus signis,
  139. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  140. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  141. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  142. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  143. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  144. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  145. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  146. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  147. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  148. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  149. alternis certo fluere alter tempore possit,
  150. qui queat aestivis solem detrudere signis
  151. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  152. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  153. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  154. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  155. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  156. posse alternis e partibus ire.
  157. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  158. diversas ire in partis inferna supernis?
  159. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  160. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  161. At nox obruit ingenti caligine terras,
  162. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  163. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  164. concussos itere et labefactos multo,
  165. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  166. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  167. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  168. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  169. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  170. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  171. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  172. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  173. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  174. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  175. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  176. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  177. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  178. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  179. semina confluere et solis reparare nitorem.
  180. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  181. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  182. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  183. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  184. tempore et inpubem molli pubescere veste
  185. et pariter mollem malis demittere barbam.
  186. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  187. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  188. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  189. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  190. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  191. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  192. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  193. aut quia sol idem sub terras atque superne
  194. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  195. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  196. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  197. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  198. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  199. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  200. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  201. distinet aequato caelum discrimine metas
  202. propter signiferi posituram totius orbis,
  203. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  204. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  205. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  206. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  207. aut quia crassior est certis in partibus ,
  208. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  209. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  210. propterea noctes hiberno tempore longae
  211. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  212. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  213. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  214. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  215. propterea fit uti videantur dicere verum.
  216. Luna potest solis radiis percussa nitere
  217. inque dies magis id lumen convertere nobis
  218. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  219. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  220. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  221. inde minutatim retro quasi condere lumen
  222. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  223. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  224. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  225. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  226. est etiam quare proprio cum lumine possit
  227. volvier et varias splendoris reddere formas;
  228. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  229. labitur omnimodis occursans officiensque,
  230. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  231. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  232. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  233. versandoque globum variantis edere formas,
  234. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  235. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  236. inde minutatim retro contorquet et aufert
  237. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  238. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  239. astrologorum artem contra convincere tendit,
  240. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  241. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  242. denique cur nequeat semper nova luna creari
  243. ordine formarum certo certisque figuris
  244. inque dies privos aborisci quaeque creata
  245. atque alia illius reparari in parte locoque,
  246. difficilest ratione docere et vincere verbis,