De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  2. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  3. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  4. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  5. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  6. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  7. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  8. principio pars terrai non nulla, perusta
  9. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  10. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  11. quas validi toto dispergunt venti.
  12. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  13. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  14. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  15. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  16. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  17. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  18. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  19. semper abundare et latices manare perennis
  20. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  21. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  22. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  23. partim quod validi verrentes aequora venti
  24. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  25. partim quod supter per terras diditur omnis;
  26. percolatur enim virus retroque remanat
  27. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  28. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  29. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  30. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  31. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  32. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  33. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  34. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  35. omnia iam resoluta forent et in versa.
  36. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  37. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  38. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  39. inrigat adsidue caelum candore recenti
  40. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  41. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  42. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  43. quod simul ac primum nubes succedere soli
  44. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  45. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  46. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  47. ut noscas splendore novo res semper egere
  48. et primum iactum fulgoris quemque perire
  49. nec ratione alia res posse in sole videri,
  50. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  51. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  52. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  53. fulguribus pingues multa caligine taedae
  54. consimili properant ratione, ardore ministro,
  55. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  56. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  57. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  58. exitium celeri celeratur origine flammae.
  59. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  60. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  61. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  62. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  63. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  64. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  65. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  66. nec sanctum numen fati protollere finis
  67. posse neque adversus naturae foedera niti?
  68. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  69. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  70. non ruere avolsos silices a montibus altis
  71. nec validas aevi vires perferre patique
  72. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  73. ex infinito quae tempore pertolerassent
  74. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  75. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  76. continet amplexu terram: si procreat ex se
  77. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  78. totum nativum mortali corpore constat.
  79. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  80. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  81. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  82. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  83. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  84. non alias alii quoque res cecinere ?
  85. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  86. aeternis famae monimentis insita florent?
  87. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  88. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  89. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  90. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  91. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  92. denique natura haec rerum ratioque repertast
  93. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  94. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  95. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  96. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  97. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  98. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  99. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  100. tanto quique magis victus fateare necessest
  101. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  102. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  103. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  104. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  105. nec ratione alia mortales esse videmur,
  106. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  107. atque illi quos a vita natura removit.
  108. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  109. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  110. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  111. dissociare intus partis, ut materiai
  112. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  113. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  114. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  115. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  116. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  117. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  118. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  119. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  120. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  121. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  122. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  123. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  124. ex infinito quae possint forte coorta
  125. corruere hanc rerum violento turbine summam
  126. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  127. nec porro natura loci spatiumque profundi
  128. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  129. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  130. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  131. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  132. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  133. quare etiam nativa necessumst confiteare
  134. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  135. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  136. inmensi validas aevi contemnere vires.
  137. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  138. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  139. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  140. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  141. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  142. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  143. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  144. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  145. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  146. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  147. et siccare prius confidunt omnia posse
  148. quam liquor incepti possit contingere finem.
  149. tantum spirantes aequo certamine bellum
  150. magnis inter se de rebus cernere certant,
  151. cum semel interea fuerit superantior ignis
  152. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  153. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  154. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  155. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  156. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  157. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  158. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  159. obvius aeternam succepit lampada mundi
  160. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  161. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  162. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  163. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  164. ignis enim superare potest ubi materiai
  165. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  166. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  167. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  168. umor item quondam coepit superare coortus,
  169. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  170. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  171. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  172. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  173. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  174. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  175. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  176. nam certe neque consilio primordia rerum
  177. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  178. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  179. sed quia multa modis multis primordia rerum
  180. ex infinito iam tempore percita plagis
  181. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  182. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  183. quae cumque inter se possent congressa creare,
  184. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  185. omnigenus coetus et motus experiundo
  186. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  187. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  188. terrai maris et caeli generisque animantum.
  189. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  190. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  191. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  192. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  193. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  194. diffugere inde loci partes coepere paresque
  195. cum paribus iungi res et discludere mundum
  196. membraque dividere et magnas disponere partes
  197. omnigenis e principiis, discordia quorum
  198. intervalla vias conexus pondera plagas
  199. concursus motus turbabat proelia miscens
  200. propter dissimilis formas variasque figuras,
  201. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  202. nec motus inter sese dare convenientis,
  203. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  204. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  205. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  206. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  207. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  208. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  209. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  210. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  211. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  212. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  213. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  214. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  215. partibus erumpens primus se sustulit aether
  216. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  217. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  218. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  219. matutina rubent radiati lumina solis
  220. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  221. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  222. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  223. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  224. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  225. corpore concreto circum datus undique saepsit
  226. et late diffusus in omnis undique partis
  227. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  228. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  229. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  230. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  231. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  232. nec levia ut possent per summas labier oras,
  233. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  234. versent et partes ut mundi totius extent;
  235. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  236. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  237. his igitur rebus retractis terra repente,
  238. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  239. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  240. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  241. et radii solis cogebant undique terram
  242. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  243. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  244. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  245. augebat mare manando camposque natantis,
  246. et tanto magis illa foras elapsa volabant