De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ordine cum videas tam certo multa creari.
  2. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  3. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  4. Flora quibus mater praespargens ante viai
  5. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  6. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  7. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  8. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  9. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  10. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  11. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  12. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  13. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  14. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  15. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  16. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  17. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  18. nam cur luna queat terram secludere solis
  19. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  20. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  21. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  22. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  23. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  24. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  25. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  26. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  27. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  28. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  29. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  30. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  31. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  32. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  33. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  34. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  35. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  36. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  37. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  38. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  39. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  40. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  41. quove modo possent offecto lumine obire
  42. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  43. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  44. omnia convisunt clara loca candida luce,
  45. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  46. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  47. tollere et incertis crerint committere ventis.
  48. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  49. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  50. florida fulserunt viridanti prata colore,
  51. arboribusque datumst variis exinde per auras
  52. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  53. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  54. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  55. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  56. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  57. multa modis multis varia ratione coorta.
  58. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  59. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  60. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  61. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  62. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  63. imbribus et calido solis concreta vapore;
  64. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  65. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  66. principio genus alituum variaeque volucres
  67. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  68. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  69. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  70. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  71. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  72. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  73. crescebant uteri terram radicibus apti;
  74. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  75. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  76. convertebat ibi natura foramina terrae
  77. et sucum venis cogebat fundere apertis
  78. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  79. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  80. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  81. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  82. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  83. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  84. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  85. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  86. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  87. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  88. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  89. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  90. simul volucres variantibus formis.
  91. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  92. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  93. mutat enim mundi naturam totius aetas
  94. ex alioque alius status excipere omnia debet
  95. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  96. omnia commutat natura et vertere cogit.
  97. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  98. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  99. sic igitur mundi naturam totius aetas
  100. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  101. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  102. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  103. conatast mira facie membrisque coorta,
  104. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  105. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  106. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  107. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  108. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  109. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  110. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  111. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  112. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  113. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  114. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  115. ut propagando possint procudere saecla;
  116. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  117. semina qua possint membris manare remissis,
  118. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  119. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  120. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  121. nec potuisse propagando procudere prolem.
  122. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  123. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  124. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  125. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  126. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  127. principio genus acre leonum saevaque saecla
  128. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  129. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  130. et genus omne quod est veterino semine partum
  131. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  132. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  133. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  134. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  135. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  136. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  137. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  138. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  139. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  140. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  141. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  142. donec ad interitum genus id natura redegit.
  143. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  144. esse queunt duplici natura et corpore bino
  145. ex alienigenis membris compacta, potestas
  146. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  147. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  148. principio circum tribus actis impiger annis
  149. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  150. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  151. post ubi equum validae vires aetate senecta
  152. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  153. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  154. officit et molli vestit lanugine malas;
  155. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  156. confieri credas Centauros posse neque esse,
  157. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  158. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  159. inter se quorum discordia membra videmus;
  160. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  161. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  162. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  163. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  164. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  165. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  166. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  167. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  168. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  169. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  170. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  171. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  172. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  173. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  174. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  175. multa licet simili ratione effutiat ore,
  176. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  177. fluxisse et gemmis florere arbusta
  178. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  179. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  180. et manibus totum circum se vertere caelum.
  181. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  182. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  183. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  184. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  185. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  186. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  187. non tamen inter se possunt complexa creari,
  188. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  189. foedere naturae certo discrimina servant.
  190. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  191. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  192. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  193. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  194. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  195. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  196. multaque per caelum solis volventia lustra
  197. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  198. nec robustus erat curvi moderator aratri
  199. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  200. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  201. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  202. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  203. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  204. glandiferas inter curabant corpora quercus
  205. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  206. arbita puniceo fieri matura colore,
  207. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  208. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  209. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  210. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  211. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  212. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  213. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  214. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  215. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  216. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  217. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  218. necdum res igni scibant tractare neque uti
  219. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  220. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  221. et frutices inter condebant squalida membra
  222. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  223. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  224. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  225. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  226. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  227. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  228. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  229. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  230. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  231. et manuum mira freti virtute pedumque
  232. consectabantur silvestria saecla ferarum
  233. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  234. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  235. saetigerisque pares subus silvestria membra
  236. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  237. circum se foliis ac frondibus involventes.
  238. nec plangore diem magno solemque per agros
  239. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  240. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  241. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  242. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  243. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  244. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  245. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  246. nox in perpetuum detracto lumine solis.