De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  2. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  3. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  4. corpore concreto circum datus undique saepsit
  5. et late diffusus in omnis undique partis
  6. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  7. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  8. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  9. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  10. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  11. nec levia ut possent per summas labier oras,
  12. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  13. versent et partes ut mundi totius extent;
  14. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  15. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  16. his igitur rebus retractis terra repente,
  17. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  18. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  19. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  20. et radii solis cogebant undique terram
  21. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  22. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  23. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  24. augebat mare manando camposque natantis,
  25. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  26. corpora multa vaporis et altaque caeli
  27. densabant procul a terris fulgentia templa.
  28. sidebant campi, crescebant montibus altis
  29. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  30. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  31. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  32. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  33. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  34. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  35. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  36. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  37. atque levissimus super influit auras
  38. nec liquidum corpus turbantibus auris
  39. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  40. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  41. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  42. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  43. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  44. unum labendi conservans usque tenorem.
  45. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  46. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  47. ex utraque polum parti premere nobis
  48. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  49. inde alium supra fluere atque intendere eodem