De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  2. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  3. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  4. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  5. nec ratione alia mortales esse videmur,
  6. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  7. atque illi quos a vita natura removit.
  8. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  9. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  10. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  11. dissociare intus partis, ut materiai
  12. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  13. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  14. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  15. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  16. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  17. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  18. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  19. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  20. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  21. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  22. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  23. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  24. ex infinito quae possint forte coorta
  25. corruere hanc rerum violento turbine summam
  26. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  27. nec porro natura loci spatiumque profundi
  28. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  29. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  30. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  31. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  32. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  33. quare etiam nativa necessumst confiteare
  34. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  35. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  36. inmensi validas aevi contemnere vires.
  37. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  38. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  39. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  40. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  41. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  42. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  43. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  44. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  45. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  46. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  47. et siccare prius confidunt omnia posse
  48. quam liquor incepti possit contingere finem.
  49. tantum spirantes aequo certamine bellum
  50. magnis inter se de rebus cernere certant,
  51. cum semel interea fuerit superantior ignis
  52. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  53. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  54. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  55. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  56. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  57. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  58. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  59. obvius aeternam succepit lampada mundi
  60. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  61. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  62. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  63. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  64. ignis enim superare potest ubi materiai
  65. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  66. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  67. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  68. umor item quondam coepit superare coortus,
  69. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  70. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  71. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  72. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  73. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  74. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  75. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  76. nam certe neque consilio primordia rerum
  77. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  78. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  79. sed quia multa modis multis primordia rerum
  80. ex infinito iam tempore percita plagis
  81. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  82. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  83. quae cumque inter se possent congressa creare,
  84. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  85. omnigenus coetus et motus experiundo
  86. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  87. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  88. terrai maris et caeli generisque animantum.
  89. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  90. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  91. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  92. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  93. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  94. diffugere inde loci partes coepere paresque
  95. cum paribus iungi res et discludere mundum
  96. membraque dividere et magnas disponere partes