De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quia multa modis multis primordia rerum
  2. ex infinito iam tempore percita plagis
  3. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  4. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  5. quae cumque inter se possent congressa creare,
  6. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  7. omnigenus coetus et motus experiundo
  8. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  9. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  10. terrai maris et caeli generisque animantum.
  11. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  12. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  13. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  14. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  15. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  16. diffugere inde loci partes coepere paresque
  17. cum paribus iungi res et discludere mundum
  18. membraque dividere et magnas disponere partes
  19. omnigenis e principiis, discordia quorum
  20. intervalla vias conexus pondera plagas
  21. concursus motus turbabat proelia miscens
  22. propter dissimilis formas variasque figuras,
  23. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  24. nec motus inter sese dare convenientis,
  25. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  26. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  27. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  28. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  29. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  30. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  31. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  32. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  33. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  34. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  35. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  36. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  37. partibus erumpens primus se sustulit aether
  38. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  39. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  40. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  41. matutina rubent radiati lumina solis
  42. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  43. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  44. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  45. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  46. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  47. corpore concreto circum datus undique saepsit
  48. et late diffusus in omnis undique partis
  49. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  50. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  51. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  52. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  53. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  54. nec levia ut possent per summas labier oras,
  55. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  56. versent et partes ut mundi totius extent;
  57. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  58. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  59. his igitur rebus retractis terra repente,
  60. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  61. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  62. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  63. et radii solis cogebant undique terram
  64. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  65. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  66. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  67. augebat mare manando camposque natantis,
  68. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  69. corpora multa vaporis et altaque caeli
  70. densabant procul a terris fulgentia templa.
  71. sidebant campi, crescebant montibus altis
  72. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  73. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  74. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  75. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  76. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  77. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  78. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  79. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  80. atque levissimus super influit auras
  81. nec liquidum corpus turbantibus auris
  82. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  83. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  84. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  85. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  86. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  87. unum labendi conservans usque tenorem.
  88. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  89. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  90. ex utraque polum parti premere nobis
  91. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  92. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  93. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  94. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  95. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  96. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  97. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  98. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  99. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  100. passim per caeli volvunt summania templa,
  101. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  102. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  103. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  104. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  105. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  106. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  107. in variis mundis varia ratione creatis,
  108. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  109. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  110. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  111. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  112. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  113. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  114. evanescere paulatim et decrescere pondus
  115. convenit atque aliam naturam supter habere
  116. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  117. partibus mundi, quibus insita vivit.
  118. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  119. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  120. nec caput est oneri collo nec denique totum
  121. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  122. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  123. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  124. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  125. sic igitur tellus non est aliena repente
  126. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  127. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  128. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  129. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  130. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  131. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  132. partibus mundi caeloque revincta;
  133. nam communibus inter se radicibus haerent
  134. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  135. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  136. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  137. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  138. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  139. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  140. iamne vides quantum tenuis natura valere
  141. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  142. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  143. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  144. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  145. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  146. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  147. nil magnis intervallis de corpore libant
  148. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  149. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  150. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  151. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  152. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  153. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  154. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  155. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  156. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  157. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  158. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  159. per multum, specie confusa videntur
  160. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  161. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  162. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  163. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  164. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  165. scire licet perquam pauxillo posse minores
  166. esse vel exigua maioris parte brevique.
  167. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  168. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  169. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  170. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  171. Illud item non est mirandum, qua ratione
  172. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  173. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  174. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  175. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  176. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  177. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  178. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  179. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  180. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  181. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  182. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  183. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  184. percipiat calidis fervoribus ardor,
  185. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  186. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  187. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  188. accidere ex una scintilla incendia passim.
  189. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  190. possideat multum caecis fervoribus ignem
  191. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  192. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  193. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  194. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  195. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  196. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  197. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  198. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  199. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  200. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  201. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  202. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  203. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  204. evanescere enim rapidas illius et acris
  205. imminui supter viris, ideoque relinqui
  206. paulatim solem cum posterioribus signis,
  207. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  208. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  209. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  210. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  211. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  212. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  213. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  214. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  215. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  216. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  217. alternis certo fluere alter tempore possit,
  218. qui queat aestivis solem detrudere signis
  219. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  220. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  221. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  222. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  223. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  224. posse alternis e partibus ire.
  225. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  226. diversas ire in partis inferna supernis?
  227. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  228. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  229. At nox obruit ingenti caligine terras,
  230. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  231. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  232. concussos itere et labefactos multo,
  233. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  234. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  235. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  236. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  237. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  238. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  239. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  240. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  241. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  242. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  243. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  244. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  245. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  246. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  247. semina confluere et solis reparare nitorem.
  248. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt