De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  2. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  3. donec diluxit rerum genitalis origo?
  4. natus enim debet qui cumque est velle manere
  5. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  6. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  7. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  8. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  9. notities hominum divis unde insita primum est,
  10. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  11. quove modost umquam vis cognita principiorum
  12. quidque inter sese permutato ordine possent.
  13. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  14. namque ita multa modis multis primordia rerum
  15. ex infinito iam tempore percita plagis
  16. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  17. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  18. quae cumque inter se possint congressa creare,
  19. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  20. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  21. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  22. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  23. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  24. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  25. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  26. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  27. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  28. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  29. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  30. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  31. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  32. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  33. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  34. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  35. vitai causa valido consueta bidenti
  36. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  37. si non fecundas vertentes vomere glebas
  38. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  39. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  40. et tamen inter dum magno quaesita labore
  41. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  42. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  43. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  44. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  45. praeterea genus horriferum natura ferarum
  46. humanae genti infestum terraque marique
  47. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  48. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  49. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  50. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  51. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  52. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  53. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  54. cui tantum in vita restet transire malorum.
  55. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  56. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  57. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  58. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  59. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  60. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  61. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  62. Principio quoniam terrai corpus et umor
  63. aurarumque leves animae calidique vapores,
  64. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  65. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  66. debet eodem omnis mundi natura putari.
  67. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  68. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  69. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  70. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  71. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  72. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  73. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  74. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  75. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  76. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  77. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  78. principio pars terrai non nulla, perusta
  79. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  80. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  81. quas validi toto dispergunt venti.
  82. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  83. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  84. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  85. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  86. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  87. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  88. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  89. semper abundare et latices manare perennis
  90. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  91. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  92. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  93. partim quod validi verrentes aequora venti
  94. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  95. partim quod supter per terras diditur omnis;
  96. percolatur enim virus retroque remanat
  97. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  98. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  99. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  100. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  101. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  102. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  103. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  104. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  105. omnia iam resoluta forent et in versa.
  106. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  107. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  108. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  109. inrigat adsidue caelum candore recenti
  110. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  111. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  112. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  113. quod simul ac primum nubes succedere soli
  114. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  115. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  116. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  117. ut noscas splendore novo res semper egere
  118. et primum iactum fulgoris quemque perire
  119. nec ratione alia res posse in sole videri,
  120. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  121. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  122. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  123. fulguribus pingues multa caligine taedae
  124. consimili properant ratione, ardore ministro,
  125. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  126. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  127. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  128. exitium celeri celeratur origine flammae.
  129. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  130. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  131. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  132. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  133. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  134. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  135. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  136. nec sanctum numen fati protollere finis
  137. posse neque adversus naturae foedera niti?
  138. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  139. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  140. non ruere avolsos silices a montibus altis
  141. nec validas aevi vires perferre patique
  142. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  143. ex infinito quae tempore pertolerassent
  144. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  145. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  146. continet amplexu terram: si procreat ex se
  147. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  148. totum nativum mortali corpore constat.
  149. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  150. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  151. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  152. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  153. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  154. non alias alii quoque res cecinere ?
  155. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  156. aeternis famae monimentis insita florent?
  157. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  158. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  159. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  160. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  161. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  162. denique natura haec rerum ratioque repertast
  163. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  164. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  165. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  166. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  167. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  168. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  169. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  170. tanto quique magis victus fateare necessest
  171. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  172. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  173. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  174. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  175. nec ratione alia mortales esse videmur,
  176. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  177. atque illi quos a vita natura removit.
  178. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  179. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  180. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  181. dissociare intus partis, ut materiai
  182. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  183. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  184. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  185. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  186. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  187. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  188. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  189. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  190. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  191. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  192. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  193. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  194. ex infinito quae possint forte coorta
  195. corruere hanc rerum violento turbine summam
  196. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  197. nec porro natura loci spatiumque profundi
  198. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  199. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  200. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  201. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  202. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  203. quare etiam nativa necessumst confiteare
  204. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  205. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  206. inmensi validas aevi contemnere vires.
  207. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  208. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  209. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  210. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  211. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  212. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  213. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  214. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  215. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  216. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  217. et siccare prius confidunt omnia posse
  218. quam liquor incepti possit contingere finem.
  219. tantum spirantes aequo certamine bellum
  220. magnis inter se de rebus cernere certant,
  221. cum semel interea fuerit superantior ignis
  222. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  223. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  224. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  225. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  226. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  227. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  228. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  229. obvius aeternam succepit lampada mundi
  230. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  231. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  232. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  233. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  234. ignis enim superare potest ubi materiai
  235. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  236. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  237. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  238. umor item quondam coepit superare coortus,
  239. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  240. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  241. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  242. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  243. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  244. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  245. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  246. nam certe neque consilio primordia rerum
  247. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  248. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;