De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  2. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  3. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  4. tempore et inpubem molli pubescere veste
  5. et pariter mollem malis demittere barbam.
  6. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  7. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  8. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  9. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  10. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  11. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  12. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  13. aut quia sol idem sub terras atque superne
  14. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  15. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  16. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  17. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  18. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  19. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  20. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  21. distinet aequato caelum discrimine metas
  22. propter signiferi posituram totius orbis,
  23. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  24. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  25. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  26. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  27. aut quia crassior est certis in partibus ,
  28. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  29. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  30. propterea noctes hiberno tempore longae
  31. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  32. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  33. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  34. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  35. propterea fit uti videantur dicere verum.
  36. Luna potest solis radiis percussa nitere
  37. inque dies magis id lumen convertere nobis
  38. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  39. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  40. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  41. inde minutatim retro quasi condere lumen
  42. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  43. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  44. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  45. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  46. est etiam quare proprio cum lumine possit
  47. volvier et varias splendoris reddere formas;
  48. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  49. labitur omnimodis occursans officiensque,
  50. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  51. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  52. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  53. versandoque globum variantis edere formas,
  54. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  55. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  56. inde minutatim retro contorquet et aufert
  57. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  58. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  59. astrologorum artem contra convincere tendit,
  60. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  61. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  62. denique cur nequeat semper nova luna creari
  63. ordine formarum certo certisque figuris
  64. inque dies privos aborisci quaeque creata
  65. atque alia illius reparari in parte locoque,
  66. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  67. ordine cum videas tam certo multa creari.
  68. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  69. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  70. Flora quibus mater praespargens ante viai
  71. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  72. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  73. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  74. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  75. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  76. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  77. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  78. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  79. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  80. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  81. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  82. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  83. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  84. nam cur luna queat terram secludere solis
  85. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  86. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  87. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  88. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  89. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  90. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  91. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  92. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  93. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  94. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  95. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  96. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  97. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  98. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  99. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  100. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  101. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  102. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  103. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  104. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  105. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  106. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  107. quove modo possent offecto lumine obire
  108. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  109. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  110. omnia convisunt clara loca candida luce,
  111. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  112. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  113. tollere et incertis crerint committere ventis.
  114. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  115. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  116. florida fulserunt viridanti prata colore,
  117. arboribusque datumst variis exinde per auras
  118. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  119. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  120. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  121. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  122. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  123. multa modis multis varia ratione coorta.
  124. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  125. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  126. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  127. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  128. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  129. imbribus et calido solis concreta vapore;
  130. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  131. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  132. principio genus alituum variaeque volucres
  133. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  134. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  135. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  136. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  137. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  138. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  139. crescebant uteri terram radicibus apti;
  140. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  141. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  142. convertebat ibi natura foramina terrae
  143. et sucum venis cogebat fundere apertis
  144. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  145. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  146. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  147. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  148. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  149. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  150. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  151. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  152. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  153. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  154. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  155. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  156. simul volucres variantibus formis.
  157. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  158. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  159. mutat enim mundi naturam totius aetas
  160. ex alioque alius status excipere omnia debet
  161. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  162. omnia commutat natura et vertere cogit.
  163. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  164. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  165. sic igitur mundi naturam totius aetas
  166. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  167. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  168. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  169. conatast mira facie membrisque coorta,
  170. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  171. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  172. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  173. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  174. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  175. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  176. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  177. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  178. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  179. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  180. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  181. ut propagando possint procudere saecla;
  182. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  183. semina qua possint membris manare remissis,
  184. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  185. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  186. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  187. nec potuisse propagando procudere prolem.
  188. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  189. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  190. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  191. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  192. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  193. principio genus acre leonum saevaque saecla
  194. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  195. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  196. et genus omne quod est veterino semine partum
  197. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  198. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  199. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  200. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  201. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  202. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  203. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  204. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  205. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  206. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  207. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  208. donec ad interitum genus id natura redegit.
  209. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  210. esse queunt duplici natura et corpore bino
  211. ex alienigenis membris compacta, potestas
  212. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  213. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  214. principio circum tribus actis impiger annis
  215. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  216. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  217. post ubi equum validae vires aetate senecta
  218. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  219. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  220. officit et molli vestit lanugine malas;
  221. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  222. confieri credas Centauros posse neque esse,
  223. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  224. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  225. inter se quorum discordia membra videmus;
  226. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  227. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  228. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  229. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  230. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  231. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  232. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  233. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  234. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  235. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  236. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  237. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  238. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  239. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  240. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  241. multa licet simili ratione effutiat ore,
  242. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  243. fluxisse et gemmis florere arbusta
  244. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  245. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  246. et manibus totum circum se vertere caelum.
  247. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  248. tempore quo primum tellus animalia fudit,