De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  2. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  3. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  4. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  5. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  6. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  7. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  8. semper abundare et latices manare perennis
  9. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  10. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  11. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  12. partim quod validi verrentes aequora venti
  13. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  14. partim quod supter per terras diditur omnis;
  15. percolatur enim virus retroque remanat
  16. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  17. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  18. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  19. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  20. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  21. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  22. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  23. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  24. omnia iam resoluta forent et in versa.
  25. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  26. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  27. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  28. inrigat adsidue caelum candore recenti
  29. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  30. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  31. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  32. quod simul ac primum nubes succedere soli
  33. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  34. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  35. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  36. ut noscas splendore novo res semper egere
  37. et primum iactum fulgoris quemque perire
  38. nec ratione alia res posse in sole videri,
  39. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  40. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  41. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  42. fulguribus pingues multa caligine taedae
  43. consimili properant ratione, ardore ministro,
  44. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  45. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  46. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  47. exitium celeri celeratur origine flammae.
  48. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  49. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  50. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  51. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  52. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  53. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  54. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  55. nec sanctum numen fati protollere finis
  56. posse neque adversus naturae foedera niti?
  57. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  58. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  59. non ruere avolsos silices a montibus altis
  60. nec validas aevi vires perferre patique
  61. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  62. ex infinito quae tempore pertolerassent
  63. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  64. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  65. continet amplexu terram: si procreat ex se
  66. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  67. totum nativum mortali corpore constat.
  68. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  69. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  70. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  71. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  72. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  73. non alias alii quoque res cecinere ?
  74. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  75. aeternis famae monimentis insita florent?
  76. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  77. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  78. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  79. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  80. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  81. denique natura haec rerum ratioque repertast
  82. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  83. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  84. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  85. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  86. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  87. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  88. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  89. tanto quique magis victus fateare necessest
  90. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  91. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  92. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  93. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  94. nec ratione alia mortales esse videmur,
  95. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  96. atque illi quos a vita natura removit.
  97. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  98. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  99. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  100. dissociare intus partis, ut materiai
  101. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  102. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  103. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  104. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  105. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  106. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  107. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  108. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  109. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  110. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  111. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  112. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  113. ex infinito quae possint forte coorta
  114. corruere hanc rerum violento turbine summam
  115. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  116. nec porro natura loci spatiumque profundi
  117. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  118. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  119. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  120. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  121. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  122. quare etiam nativa necessumst confiteare
  123. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  124. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  125. inmensi validas aevi contemnere vires.
  126. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  127. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  128. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  129. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  130. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  131. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;