De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  2. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  3. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  4. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  5. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  6. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  7. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  8. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  9. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  10. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  11. et siccare prius confidunt omnia posse
  12. quam liquor incepti possit contingere finem.
  13. tantum spirantes aequo certamine bellum
  14. magnis inter se de rebus cernere certant,
  15. cum semel interea fuerit superantior ignis
  16. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  17. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  18. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  19. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  20. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  21. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  22. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  23. obvius aeternam succepit lampada mundi
  24. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  25. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  26. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  27. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  28. ignis enim superare potest ubi materiai
  29. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  30. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  31. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  32. umor item quondam coepit superare coortus,
  33. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  34. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  35. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  36. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  37. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  38. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  39. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  40. nam certe neque consilio primordia rerum
  41. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  42. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  43. sed quia multa modis multis primordia rerum
  44. ex infinito iam tempore percita plagis
  45. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  46. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  47. quae cumque inter se possent congressa creare,
  48. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  49. omnigenus coetus et motus experiundo
  50. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  51. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  52. terrai maris et caeli generisque animantum.
  53. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  54. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  55. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  56. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  57. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  58. diffugere inde loci partes coepere paresque
  59. cum paribus iungi res et discludere mundum
  60. membraque dividere et magnas disponere partes
  61. omnigenis e principiis, discordia quorum
  62. intervalla vias conexus pondera plagas
  63. concursus motus turbabat proelia miscens
  64. propter dissimilis formas variasque figuras,
  65. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  66. nec motus inter sese dare convenientis,
  67. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  68. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  69. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  70. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  71. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  72. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  73. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  74. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  75. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  76. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  77. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  78. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  79. partibus erumpens primus se sustulit aether
  80. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  81. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  82. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  83. matutina rubent radiati lumina solis
  84. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  85. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  86. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  87. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  88. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  89. corpore concreto circum datus undique saepsit
  90. et late diffusus in omnis undique partis
  91. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  92. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  93. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  94. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  95. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  96. nec levia ut possent per summas labier oras,
  97. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  98. versent et partes ut mundi totius extent;
  99. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  100. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  101. his igitur rebus retractis terra repente,
  102. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  103. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  104. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  105. et radii solis cogebant undique terram
  106. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  107. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  108. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  109. augebat mare manando camposque natantis,
  110. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  111. corpora multa vaporis et altaque caeli
  112. densabant procul a terris fulgentia templa.
  113. sidebant campi, crescebant montibus altis
  114. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  115. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  116. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  117. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  118. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  119. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  120. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  121. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  122. atque levissimus super influit auras
  123. nec liquidum corpus turbantibus auris
  124. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  125. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  126. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  127. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  128. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  129. unum labendi conservans usque tenorem.
  130. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  131. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  132. ex utraque polum parti premere nobis
  133. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  134. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  135. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  136. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  137. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  138. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  139. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  140. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  141. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  142. passim per caeli volvunt summania templa,
  143. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  144. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  145. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  146. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  147. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  148. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  149. in variis mundis varia ratione creatis,
  150. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  151. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  152. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  153. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  154. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  155. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  156. evanescere paulatim et decrescere pondus
  157. convenit atque aliam naturam supter habere
  158. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  159. partibus mundi, quibus insita vivit.
  160. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  161. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  162. nec caput est oneri collo nec denique totum
  163. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  164. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  165. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  166. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  167. sic igitur tellus non est aliena repente
  168. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  169. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  170. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  171. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  172. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  173. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  174. partibus mundi caeloque revincta;
  175. nam communibus inter se radicibus haerent
  176. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  177. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  178. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  179. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  180. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  181. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  182. iamne vides quantum tenuis natura valere
  183. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  184. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  185. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  186. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  187. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  188. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  189. nil magnis intervallis de corpore libant
  190. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  191. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  192. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  193. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  194. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  195. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  196. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  197. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  198. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  199. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  200. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  201. per multum, specie confusa videntur
  202. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  203. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  204. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  205. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  206. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  207. scire licet perquam pauxillo posse minores
  208. esse vel exigua maioris parte brevique.
  209. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  210. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  211. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  212. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  213. Illud item non est mirandum, qua ratione
  214. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  215. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  216. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  217. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  218. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  219. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  220. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  221. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  222. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  223. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  224. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  225. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  226. percipiat calidis fervoribus ardor,
  227. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  228. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  229. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  230. accidere ex una scintilla incendia passim.
  231. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  232. possideat multum caecis fervoribus ignem
  233. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  234. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  235. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  236. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  237. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  238. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  239. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  240. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  241. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  242. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  243. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  244. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  245. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  246. evanescere enim rapidas illius et acris
  247. imminui supter viris, ideoque relinqui
  248. paulatim solem cum posterioribus signis,
  249. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  250. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  251. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  252. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  253. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  254. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  255. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  256. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  257. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  258. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  259. alternis certo fluere alter tempore possit,
  260. qui queat aestivis solem detrudere signis
  261. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  262. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  263. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  264. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  265. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  266. posse alternis e partibus ire.
  267. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  268. diversas ire in partis inferna supernis?
  269. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  270. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  271. At nox obruit ingenti caligine terras,
  272. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  273. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  274. concussos itere et labefactos multo,
  275. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  276. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  277. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  278. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  279. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  280. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  281. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  282. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  283. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  284. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  285. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  286. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  287. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  288. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  289. semina confluere et solis reparare nitorem.
  290. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  291. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  292. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  293. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  294. tempore et inpubem molli pubescere veste
  295. et pariter mollem malis demittere barbam.
  296. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  297. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  298. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  299. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  300. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  301. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  302. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  303. aut quia sol idem sub terras atque superne
  304. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  305. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  306. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  307. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  308. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  309. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  310. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  311. distinet aequato caelum discrimine metas
  312. propter signiferi posituram totius orbis,
  313. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  314. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  315. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  316. omnia dispositis signis ornata notarunt.