De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut quia crassior est certis in partibus ,
  2. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  3. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  4. propterea noctes hiberno tempore longae
  5. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  6. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  7. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  8. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  9. propterea fit uti videantur dicere verum.
  10. Luna potest solis radiis percussa nitere
  11. inque dies magis id lumen convertere nobis
  12. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  13. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  14. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  15. inde minutatim retro quasi condere lumen
  16. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  17. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  18. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  19. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  20. est etiam quare proprio cum lumine possit
  21. volvier et varias splendoris reddere formas;
  22. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  23. labitur omnimodis occursans officiensque,
  24. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  25. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  26. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  27. versandoque globum variantis edere formas,
  28. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  29. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  30. inde minutatim retro contorquet et aufert
  31. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  32. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  33. astrologorum artem contra convincere tendit,
  34. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  35. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  36. denique cur nequeat semper nova luna creari
  37. ordine formarum certo certisque figuris
  38. inque dies privos aborisci quaeque creata
  39. atque alia illius reparari in parte locoque,
  40. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  41. ordine cum videas tam certo multa creari.
  42. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  43. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  44. Flora quibus mater praespargens ante viai
  45. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  46. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  47. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  48. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  49. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  50. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  51. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  52. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  53. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  54. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  55. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  56. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  57. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  58. nam cur luna queat terram secludere solis
  59. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  60. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  61. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  62. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  63. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  64. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  65. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  66. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  67. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  68. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  69. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  70. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  71. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  72. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  73. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  74. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  75. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  76. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  77. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  78. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  79. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  80. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  81. quove modo possent offecto lumine obire
  82. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  83. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  84. omnia convisunt clara loca candida luce,
  85. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  86. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  87. tollere et incertis crerint committere ventis.
  88. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  89. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  90. florida fulserunt viridanti prata colore,
  91. arboribusque datumst variis exinde per auras
  92. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  93. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  94. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  95. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  96. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  97. multa modis multis varia ratione coorta.
  98. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  99. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  100. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  101. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  102. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  103. imbribus et calido solis concreta vapore;
  104. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  105. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  106. principio genus alituum variaeque volucres
  107. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  108. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  109. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  110. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  111. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  112. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  113. crescebant uteri terram radicibus apti;
  114. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  115. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  116. convertebat ibi natura foramina terrae
  117. et sucum venis cogebat fundere apertis
  118. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  119. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  120. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  121. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  122. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  123. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  124. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  125. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  126. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  127. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  128. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  129. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  130. simul volucres variantibus formis.
  131. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  132. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  133. mutat enim mundi naturam totius aetas
  134. ex alioque alius status excipere omnia debet
  135. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  136. omnia commutat natura et vertere cogit.
  137. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  138. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  139. sic igitur mundi naturam totius aetas
  140. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  141. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  142. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  143. conatast mira facie membrisque coorta,
  144. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  145. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  146. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  147. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  148. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  149. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  150. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  151. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  152. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  153. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  154. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  155. ut propagando possint procudere saecla;
  156. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  157. semina qua possint membris manare remissis,
  158. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  159. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  160. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  161. nec potuisse propagando procudere prolem.
  162. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  163. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  164. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  165. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  166. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  167. principio genus acre leonum saevaque saecla
  168. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  169. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  170. et genus omne quod est veterino semine partum
  171. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  172. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  173. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  174. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  175. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  176. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  177. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  178. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  179. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  180. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  181. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  182. donec ad interitum genus id natura redegit.
  183. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  184. esse queunt duplici natura et corpore bino
  185. ex alienigenis membris compacta, potestas
  186. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  187. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  188. principio circum tribus actis impiger annis
  189. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  190. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  191. post ubi equum validae vires aetate senecta
  192. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  193. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  194. officit et molli vestit lanugine malas;
  195. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  196. confieri credas Centauros posse neque esse,
  197. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  198. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  199. inter se quorum discordia membra videmus;
  200. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  201. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  202. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  203. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  204. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  205. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  206. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  207. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  208. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  209. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  210. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  211. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  212. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  213. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  214. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  215. multa licet simili ratione effutiat ore,
  216. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  217. fluxisse et gemmis florere arbusta
  218. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  219. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  220. et manibus totum circum se vertere caelum.
  221. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  222. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  223. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  224. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  225. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  226. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  227. non tamen inter se possunt complexa creari,
  228. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  229. foedere naturae certo discrimina servant.
  230. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  231. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  232. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  233. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  234. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  235. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  236. multaque per caelum solis volventia lustra
  237. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  238. nec robustus erat curvi moderator aratri
  239. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  240. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  241. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  242. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  243. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  244. glandiferas inter curabant corpora quercus
  245. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  246. arbita puniceo fieri matura colore,
  247. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  248. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  249. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  250. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  251. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  252. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  253. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  254. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  255. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  256. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  257. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  258. necdum res igni scibant tractare neque uti
  259. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  260. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  261. et frutices inter condebant squalida membra
  262. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  263. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  264. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  265. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  266. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  267. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  268. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  269. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  270. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  271. et manuum mira freti virtute pedumque
  272. consectabantur silvestria saecla ferarum
  273. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  274. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  275. saetigerisque pares subus silvestria membra
  276. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  277. circum se foliis ac frondibus involventes.
  278. nec plangore diem magno solemque per agros
  279. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  280. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  281. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  282. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  283. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  284. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  285. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  286. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  287. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  288. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  289. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  290. spumigeri suis adventu validique leonis
  291. atque intempesta cedebant nocte paventes
  292. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  293. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  294. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  295. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  296. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  297. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  298. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  299. at quos effugium servarat corpore adeso,
  300. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  301. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  302. donique eos vita privarant vermina saeva
  303. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  304. at non multa virum sub signis milia ducta
  305. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  306. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  307. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  308. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  309. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  310. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  311. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  312. tum penuria deinde cibi languentia leto
  313. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  314. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  315. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  316. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt