De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  2. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  3. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  4. et quibus ille modis congressus materiai
  5. fundarit terram caelum mare sidera solem
  6. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  7. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  8. quove modo genus humanum variante loquella
  9. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  10. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  11. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  12. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  13. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  14. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  15. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  16. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  17. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  18. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  19. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  20. si tamen interea mirantur qua ratione
  21. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  22. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  23. rursus in antiquas referuntur religiones
  24. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  25. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  26. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  27. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  28. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  29. principio maria ac terras caelumque tuere;
  30. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  31. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  32. una dies dabit exitio, multosque per annos
  33. sustentata ruet moles et machina mundi.
  34. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  35. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  36. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  37. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  38. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  39. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  40. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  41. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  42. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  43. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  44. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  45. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  46. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  47. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  48. sanctius et multo certa ratione magis quam
  49. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  50. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  51. religione refrenatus ne forte rearis
  52. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  53. corpore divino debere aeterna manere,
  54. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  55. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  56. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  57. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  58. inmortalia mortali sermone notantes;
  59. quae procul usque adeo divino a numine distent
  60. inque deum numero quae sint indigna videri,
  61. notitiam potius praebere ut posse putentur
  62. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  63. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  64. posse animi natura putetur consiliumque.
  65. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  66. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  67. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  68. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  69. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  70. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  71. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  72. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  73. posset et innasci quavis in parte soleret,
  74. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  75. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  76. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  77. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  78. totum posse extra corpus formamque animalem
  79. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  80. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  81. haud igitur constant divino praedita sensu,
  82. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  83. Illud item non est ut possis credere, sedes
  84. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  85. tenvis enim natura deum longeque remota
  86. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  87. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  88. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  89. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  90. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  91. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  92. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  93. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  94. praeclaram mundi naturam proptereaque
  95. adlaudabile opus divom laudare decere
  96. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  97. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  98. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  99. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  100. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  101. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  102. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  103. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  104. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  105. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  106. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  107. nam gaudere novis rebus debere videtur
  108. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  109. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  110. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  111. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  112. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  113. donec diluxit rerum genitalis origo?
  114. natus enim debet qui cumque est velle manere
  115. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  116. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  117. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  118. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  119. notities hominum divis unde insita primum est,
  120. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  121. quove modost umquam vis cognita principiorum
  122. quidque inter sese permutato ordine possent.
  123. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  124. namque ita multa modis multis primordia rerum
  125. ex infinito iam tempore percita plagis
  126. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  127. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  128. quae cumque inter se possint congressa creare,
  129. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  130. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  131. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  132. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  133. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  134. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  135. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  136. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  137. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  138. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  139. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  140. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  141. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  142. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  143. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  144. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  145. vitai causa valido consueta bidenti
  146. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  147. si non fecundas vertentes vomere glebas
  148. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  149. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  150. et tamen inter dum magno quaesita labore
  151. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  152. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  153. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  154. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  155. praeterea genus horriferum natura ferarum
  156. humanae genti infestum terraque marique
  157. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  158. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  159. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  160. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  161. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  162. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  163. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  164. cui tantum in vita restet transire malorum.
  165. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  166. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  167. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  168. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  169. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  170. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  171. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  172. Principio quoniam terrai corpus et umor
  173. aurarumque leves animae calidique vapores,
  174. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  175. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  176. debet eodem omnis mundi natura putari.
  177. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  178. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  179. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  180. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  181. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  182. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  183. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  184. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  185. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  186. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  187. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  188. principio pars terrai non nulla, perusta
  189. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  190. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  191. quas validi toto dispergunt venti.
  192. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  193. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  194. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  195. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  196. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  197. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  198. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  199. semper abundare et latices manare perennis
  200. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  201. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  202. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  203. partim quod validi verrentes aequora venti
  204. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  205. partim quod supter per terras diditur omnis;
  206. percolatur enim virus retroque remanat
  207. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  208. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  209. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  210. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  211. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  212. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  213. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  214. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  215. omnia iam resoluta forent et in versa.
  216. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  217. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  218. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  219. inrigat adsidue caelum candore recenti
  220. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  221. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  222. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  223. quod simul ac primum nubes succedere soli
  224. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  225. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  226. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  227. ut noscas splendore novo res semper egere
  228. et primum iactum fulgoris quemque perire
  229. nec ratione alia res posse in sole videri,
  230. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  231. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  232. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  233. fulguribus pingues multa caligine taedae
  234. consimili properant ratione, ardore ministro,
  235. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  236. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  237. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  238. exitium celeri celeratur origine flammae.
  239. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  240. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  241. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  242. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  243. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  244. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  245. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  246. nec sanctum numen fati protollere finis
  247. posse neque adversus naturae foedera niti?
  248. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  249. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  250. non ruere avolsos silices a montibus altis
  251. nec validas aevi vires perferre patique
  252. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  253. ex infinito quae tempore pertolerassent
  254. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  255. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  256. continet amplexu terram: si procreat ex se
  257. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  258. totum nativum mortali corpore constat.
  259. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  260. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  261. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  262. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  263. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  264. non alias alii quoque res cecinere ?
  265. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  266. aeternis famae monimentis insita florent?
  267. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  268. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  269. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  270. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  271. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  272. denique natura haec rerum ratioque repertast
  273. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  274. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  275. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  276. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  277. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  278. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  279. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  280. tanto quique magis victus fateare necessest
  281. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  282. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  283. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  284. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  285. nec ratione alia mortales esse videmur,
  286. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  287. atque illi quos a vita natura removit.
  288. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  289. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  290. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  291. dissociare intus partis, ut materiai
  292. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  293. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  294. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  295. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  296. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  297. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  298. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  299. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  300. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  301. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  302. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  303. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  304. ex infinito quae possint forte coorta
  305. corruere hanc rerum violento turbine summam
  306. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  307. nec porro natura loci spatiumque profundi
  308. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  309. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  310. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  311. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  312. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  313. quare etiam nativa necessumst confiteare
  314. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  315. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  316. inmensi validas aevi contemnere vires.