De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  2. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  3. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  4. ex infinito quae possint forte coorta
  5. corruere hanc rerum violento turbine summam
  6. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  7. nec porro natura loci spatiumque profundi
  8. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  9. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  10. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  11. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  12. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  13. quare etiam nativa necessumst confiteare
  14. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  15. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  16. inmensi validas aevi contemnere vires.
  17. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  18. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  19. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  20. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  21. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  22. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  23. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  24. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  25. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  26. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  27. et siccare prius confidunt omnia posse
  28. quam liquor incepti possit contingere finem.
  29. tantum spirantes aequo certamine bellum
  30. magnis inter se de rebus cernere certant,
  31. cum semel interea fuerit superantior ignis
  32. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  33. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  34. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  35. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  36. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  37. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  38. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  39. obvius aeternam succepit lampada mundi
  40. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  41. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  42. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  43. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  44. ignis enim superare potest ubi materiai
  45. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  46. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  47. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  48. umor item quondam coepit superare coortus,
  49. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  50. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  51. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  52. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  53. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  54. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  55. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  56. nam certe neque consilio primordia rerum
  57. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  58. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  59. sed quia multa modis multis primordia rerum
  60. ex infinito iam tempore percita plagis
  61. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  62. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  63. quae cumque inter se possent congressa creare,
  64. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  65. omnigenus coetus et motus experiundo
  66. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  67. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  68. terrai maris et caeli generisque animantum.
  69. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  70. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  71. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  72. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  73. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  74. diffugere inde loci partes coepere paresque
  75. cum paribus iungi res et discludere mundum
  76. membraque dividere et magnas disponere partes
  77. omnigenis e principiis, discordia quorum
  78. intervalla vias conexus pondera plagas
  79. concursus motus turbabat proelia miscens
  80. propter dissimilis formas variasque figuras,
  81. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  82. nec motus inter sese dare convenientis,
  83. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  84. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  85. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  86. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  87. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  88. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  89. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  90. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  91. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  92. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  93. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  94. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  95. partibus erumpens primus se sustulit aether
  96. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  97. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  98. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  99. matutina rubent radiati lumina solis
  100. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  101. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  102. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  103. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  104. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  105. corpore concreto circum datus undique saepsit
  106. et late diffusus in omnis undique partis
  107. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  108. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  109. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  110. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  111. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  112. nec levia ut possent per summas labier oras,