De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  2. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  3. quas validi toto dispergunt venti.
  4. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  5. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  6. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  7. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  8. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  9. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  10. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  11. semper abundare et latices manare perennis
  12. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  13. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  14. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  15. partim quod validi verrentes aequora venti
  16. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  17. partim quod supter per terras diditur omnis;
  18. percolatur enim virus retroque remanat
  19. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  20. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  21. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  22. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  23. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  24. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  25. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  26. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  27. omnia iam resoluta forent et in versa.
  28. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  29. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  30. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  31. inrigat adsidue caelum candore recenti
  32. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  33. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  34. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  35. quod simul ac primum nubes succedere soli
  36. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  37. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  38. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  39. ut noscas splendore novo res semper egere
  40. et primum iactum fulgoris quemque perire
  41. nec ratione alia res posse in sole videri,
  42. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  43. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  44. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  45. fulguribus pingues multa caligine taedae
  46. consimili properant ratione, ardore ministro,
  47. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  48. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  49. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  50. exitium celeri celeratur origine flammae.
  51. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  52. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  53. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  54. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  55. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  56. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  57. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  58. nec sanctum numen fati protollere finis
  59. posse neque adversus naturae foedera niti?
  60. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  61. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  62. non ruere avolsos silices a montibus altis
  63. nec validas aevi vires perferre patique
  64. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  65. ex infinito quae tempore pertolerassent
  66. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  67. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  68. continet amplexu terram: si procreat ex se
  69. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  70. totum nativum mortali corpore constat.
  71. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  72. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  73. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  74. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  75. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  76. non alias alii quoque res cecinere ?
  77. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  78. aeternis famae monimentis insita florent?
  79. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  80. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  81. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  82. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  83. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  84. denique natura haec rerum ratioque repertast
  85. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  86. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  87. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  88. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  89. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  90. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  91. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  92. tanto quique magis victus fateare necessest
  93. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  94. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  95. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  96. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  97. nec ratione alia mortales esse videmur,
  98. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  99. atque illi quos a vita natura removit.
  100. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  101. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  102. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  103. dissociare intus partis, ut materiai
  104. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  105. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  106. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  107. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  108. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  109. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  110. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  111. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  112. possint incidere et valida dissolvere plaga.