De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  2. versent et partes ut mundi totius extent;
  3. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  4. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  5. his igitur rebus retractis terra repente,
  6. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  7. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  8. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  9. et radii solis cogebant undique terram
  10. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  11. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  12. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  13. augebat mare manando camposque natantis,
  14. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  15. corpora multa vaporis et altaque caeli
  16. densabant procul a terris fulgentia templa.
  17. sidebant campi, crescebant montibus altis
  18. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  19. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  20. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  21. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  22. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  23. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  24. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  25. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  26. atque levissimus super influit auras
  27. nec liquidum corpus turbantibus auris
  28. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  29. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  30. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  31. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  32. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  33. unum labendi conservans usque tenorem.
  34. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  35. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  36. ex utraque polum parti premere nobis
  37. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  38. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  39. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  40. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  41. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  42. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  43. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  44. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  45. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  46. passim per caeli volvunt summania templa,
  47. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  48. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  49. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  50. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  51. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  52. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  53. in variis mundis varia ratione creatis,
  54. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  55. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  56. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  57. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  58. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  59. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  60. evanescere paulatim et decrescere pondus
  61. convenit atque aliam naturam supter habere
  62. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  63. partibus mundi, quibus insita vivit.
  64. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  65. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  66. nec caput est oneri collo nec denique totum
  67. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  68. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  69. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  70. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  71. sic igitur tellus non est aliena repente
  72. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  73. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  74. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  75. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  76. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  77. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  78. partibus mundi caeloque revincta;
  79. nam communibus inter se radicibus haerent
  80. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  81. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  82. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  83. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  84. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  85. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  86. iamne vides quantum tenuis natura valere
  87. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  88. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  89. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  90. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  91. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  92. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  93. nil magnis intervallis de corpore libant
  94. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  95. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  96. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  97. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  98. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  99. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  100. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  101. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  102. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  103. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  104. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  105. per multum, specie confusa videntur
  106. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  107. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  108. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  109. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  110. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  111. scire licet perquam pauxillo posse minores
  112. esse vel exigua maioris parte brevique.