De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  2. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  3. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  4. principio pars terrai non nulla, perusta
  5. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  6. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  7. quas validi toto dispergunt venti.
  8. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  9. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  10. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  11. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  12. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  13. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  14. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  15. semper abundare et latices manare perennis
  16. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  17. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  18. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  19. partim quod validi verrentes aequora venti
  20. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  21. partim quod supter per terras diditur omnis;
  22. percolatur enim virus retroque remanat
  23. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  24. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  25. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  26. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  27. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  28. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  29. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  30. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  31. omnia iam resoluta forent et in versa.
  32. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  33. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  34. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  35. inrigat adsidue caelum candore recenti
  36. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  37. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  38. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  39. quod simul ac primum nubes succedere soli
  40. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  41. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  42. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  43. ut noscas splendore novo res semper egere
  44. et primum iactum fulgoris quemque perire
  45. nec ratione alia res posse in sole videri,
  46. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  47. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  48. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  49. fulguribus pingues multa caligine taedae
  50. consimili properant ratione, ardore ministro,
  51. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  52. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  53. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  54. exitium celeri celeratur origine flammae.
  55. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  56. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  57. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  58. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  59. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  60. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  61. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  62. nec sanctum numen fati protollere finis
  63. posse neque adversus naturae foedera niti?
  64. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  65. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  66. non ruere avolsos silices a montibus altis
  67. nec validas aevi vires perferre patique
  68. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  69. ex infinito quae tempore pertolerassent
  70. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  71. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  72. continet amplexu terram: si procreat ex se
  73. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  74. totum nativum mortali corpore constat.
  75. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  76. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  77. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  78. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  79. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  80. non alias alii quoque res cecinere ?
  81. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  82. aeternis famae monimentis insita florent?
  83. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  84. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  85. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  86. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  87. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  88. denique natura haec rerum ratioque repertast
  89. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  90. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  91. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  92. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  93. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  94. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  95. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  96. tanto quique magis victus fateare necessest