De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  2. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  3. fulguribus pingues multa caligine taedae
  4. consimili properant ratione, ardore ministro,
  5. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  6. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  7. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  8. exitium celeri celeratur origine flammae.
  9. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  10. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  11. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  12. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  13. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  14. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  15. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  16. nec sanctum numen fati protollere finis
  17. posse neque adversus naturae foedera niti?
  18. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  19. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  20. non ruere avolsos silices a montibus altis
  21. nec validas aevi vires perferre patique
  22. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  23. ex infinito quae tempore pertolerassent
  24. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  25. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  26. continet amplexu terram: si procreat ex se
  27. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  28. totum nativum mortali corpore constat.
  29. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  30. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  31. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  32. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  33. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  34. non alias alii quoque res cecinere ?
  35. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  36. aeternis famae monimentis insita florent?
  37. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  38. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  39. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  40. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  41. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  42. denique natura haec rerum ratioque repertast
  43. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  44. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  45. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  46. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  47. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  48. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  49. per terras amnes atque oppida coperuisse.