De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  2. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  3. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  4. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  5. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  6. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  7. principio pars terrai non nulla, perusta
  8. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  9. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  10. quas validi toto dispergunt venti.
  11. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  12. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  13. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  14. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  15. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  16. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  17. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  18. semper abundare et latices manare perennis
  19. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  20. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  21. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  22. partim quod validi verrentes aequora venti
  23. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  24. partim quod supter per terras diditur omnis;
  25. percolatur enim virus retroque remanat
  26. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  27. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  28. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  29. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  30. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  31. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  32. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  33. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  34. omnia iam resoluta forent et in versa.
  35. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  36. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  37. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  38. inrigat adsidue caelum candore recenti
  39. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  40. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  41. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  42. quod simul ac primum nubes succedere soli
  43. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  44. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  45. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  46. ut noscas splendore novo res semper egere
  47. et primum iactum fulgoris quemque perire
  48. nec ratione alia res posse in sole videri,
  49. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.