De Rerum Natura
Lucretius
-
- tanto quique magis victus fateare necessest
- exitium quoque terrarum caelique futurum;
- nam cum res tantis morbis tantisque periclis
- temptarentur, ibi si tristior incubuisset
- causa, darent late cladem magnasque ruinas.
- nec ratione alia mortales esse videmur,
- inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
- atque illi quos a vita natura removit.
- Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
- aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
- nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
- dissociare intus partis, ut materiai
- corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
- aut ideo durare aetatem posse per omnem,
- plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
- quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
- aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
- quo quasi res possint discedere dissoluique,
- sicut summarum summa est aeterna, neque extra
- qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
- possint incidere et valida dissolvere plaga.
- at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
- naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
- nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
- ex infinito quae possint forte coorta
- corruere hanc rerum violento turbine summam
- aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
- nec porro natura loci spatiumque profundi
- deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
- aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
- haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
- nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
- sed patet immani et vasto respectat hiatu.
- quare etiam nativa necessumst confiteare
- haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
- ex infinito iam tempore adhuc potuissent
- inmensi validas aevi contemnere vires.
- Denique tantopere inter se cum maxima mundi
- pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
- nonne vides aliquam longi certaminis ollis
- posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
- omnibus epotis umoribus exsuperarint?
- quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
- tantum suppeditant amnes ultraque minantur
- omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
- ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
- deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
- et siccare prius confidunt omnia posse
- quam liquor incepti possit contingere finem.