De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. notitiam potius praebere ut posse putentur
  2. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  3. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  4. posse animi natura putetur consiliumque.
  5. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  6. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  7. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  8. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  9. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  10. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  11. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  12. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  13. posset et innasci quavis in parte soleret,
  14. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  15. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  16. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  17. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  18. totum posse extra corpus formamque animalem
  19. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  20. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  21. haud igitur constant divino praedita sensu,
  22. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  23. Illud item non est ut possis credere, sedes
  24. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  25. tenvis enim natura deum longeque remota
  26. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  27. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  28. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  29. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  30. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  31. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  32. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  33. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  34. praeclaram mundi naturam proptereaque
  35. adlaudabile opus divom laudare decere
  36. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  37. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  38. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  39. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  40. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  41. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  42. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  43. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  44. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  45. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  46. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  47. nam gaudere novis rebus debere videtur
  48. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  49. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  50. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  51. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  52. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  53. donec diluxit rerum genitalis origo?
  54. natus enim debet qui cumque est velle manere
  55. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  56. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  57. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  58. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  59. notities hominum divis unde insita primum est,
  60. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  61. quove modost umquam vis cognita principiorum
  62. quidque inter sese permutato ordine possent.
  63. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  64. namque ita multa modis multis primordia rerum
  65. ex infinito iam tempore percita plagis
  66. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  67. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  68. quae cumque inter se possint congressa creare,
  69. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  70. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  71. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  72. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  73. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  74. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  75. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  76. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  77. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  78. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  79. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  80. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  81. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  82. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  83. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  84. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  85. vitai causa valido consueta bidenti
  86. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  87. si non fecundas vertentes vomere glebas
  88. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  89. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  90. et tamen inter dum magno quaesita labore
  91. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  92. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  93. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  94. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  95. praeterea genus horriferum natura ferarum
  96. humanae genti infestum terraque marique
  97. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  98. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  99. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  100. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  101. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  102. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  103. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  104. cui tantum in vita restet transire malorum.
  105. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  106. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  107. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  108. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  109. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  110. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  111. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  112. Principio quoniam terrai corpus et umor
  113. aurarumque leves animae calidique vapores,
  114. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  115. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  116. debet eodem omnis mundi natura putari.
  117. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  118. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  119. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  120. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  121. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  122. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  123. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  124. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  125. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  126. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  127. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  128. principio pars terrai non nulla, perusta
  129. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  130. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  131. quas validi toto dispergunt venti.