De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  2. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  3. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  4. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  5. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  6. praeclaram mundi naturam proptereaque
  7. adlaudabile opus divom laudare decere
  8. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  9. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  10. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  11. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  12. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  13. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  14. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  15. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  16. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  17. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  18. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  19. nam gaudere novis rebus debere videtur
  20. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  21. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  22. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  23. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  24. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  25. donec diluxit rerum genitalis origo?
  26. natus enim debet qui cumque est velle manere
  27. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  28. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  29. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  30. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  31. notities hominum divis unde insita primum est,
  32. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  33. quove modost umquam vis cognita principiorum
  34. quidque inter sese permutato ordine possent.
  35. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  36. namque ita multa modis multis primordia rerum
  37. ex infinito iam tempore percita plagis
  38. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  39. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  40. quae cumque inter se possint congressa creare,
  41. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  42. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  43. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  44. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  45. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  46. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  47. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  48. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  49. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  50. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  51. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  52. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  53. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  54. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  55. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  56. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  57. vitai causa valido consueta bidenti
  58. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  59. si non fecundas vertentes vomere glebas
  60. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  61. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  62. et tamen inter dum magno quaesita labore
  63. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  64. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  65. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  66. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  67. praeterea genus horriferum natura ferarum
  68. humanae genti infestum terraque marique
  69. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  70. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  71. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  72. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  73. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  74. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  75. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  76. cui tantum in vita restet transire malorum.
  77. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  78. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  79. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  80. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  81. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  82. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  83. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  84. Principio quoniam terrai corpus et umor
  85. aurarumque leves animae calidique vapores,
  86. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  87. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  88. debet eodem omnis mundi natura putari.
  89. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  90. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  91. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  92. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  93. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  94. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  95. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  96. Illud in his rebus ne corripuisse rearis