De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  2. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  3. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  4. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  5. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  6. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  7. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  8. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  9. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  10. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  11. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  12. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  13. vitai causa valido consueta bidenti
  14. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  15. si non fecundas vertentes vomere glebas
  16. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  17. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  18. et tamen inter dum magno quaesita labore
  19. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  20. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  21. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  22. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  23. praeterea genus horriferum natura ferarum
  24. humanae genti infestum terraque marique
  25. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  26. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  27. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  28. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  29. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  30. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  31. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  32. cui tantum in vita restet transire malorum.
  33. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  34. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  35. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  36. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  37. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  38. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  39. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  40. Principio quoniam terrai corpus et umor
  41. aurarumque leves animae calidique vapores,
  42. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  43. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  44. debet eodem omnis mundi natura putari.
  45. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  46. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  47. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  48. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  49. cum videam membra ac partis consumpta regigni,