De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  2. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  3. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  4. umor item quondam coepit superare coortus,
  5. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  6. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  7. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  8. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  9. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  10. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  11. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  12. nam certe neque consilio primordia rerum
  13. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  14. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  15. sed quia multa modis multis primordia rerum
  16. ex infinito iam tempore percita plagis
  17. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  18. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  19. quae cumque inter se possent congressa creare,
  20. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  21. omnigenus coetus et motus experiundo
  22. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  23. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  24. terrai maris et caeli generisque animantum.
  25. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  26. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  27. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  28. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  29. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  30. diffugere inde loci partes coepere paresque
  31. cum paribus iungi res et discludere mundum
  32. membraque dividere et magnas disponere partes
  33. omnigenis e principiis, discordia quorum
  34. intervalla vias conexus pondera plagas
  35. concursus motus turbabat proelia miscens
  36. propter dissimilis formas variasque figuras,
  37. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  38. nec motus inter sese dare convenientis,
  39. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  40. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  41. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  42. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  43. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  44. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  45. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  46. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  47. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  48. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  49. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  50. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  51. partibus erumpens primus se sustulit aether
  52. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  53. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  54. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  55. matutina rubent radiati lumina solis
  56. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  57. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  58. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  59. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  60. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  61. corpore concreto circum datus undique saepsit
  62. et late diffusus in omnis undique partis
  63. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  64. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  65. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  66. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  67. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  68. nec levia ut possent per summas labier oras,
  69. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  70. versent et partes ut mundi totius extent;
  71. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  72. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  73. his igitur rebus retractis terra repente,
  74. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  75. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  76. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  77. et radii solis cogebant undique terram
  78. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  79. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  80. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  81. augebat mare manando camposque natantis,
  82. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  83. corpora multa vaporis et altaque caeli
  84. densabant procul a terris fulgentia templa.
  85. sidebant campi, crescebant montibus altis
  86. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  87. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  88. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  89. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  90. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  91. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  92. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  93. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  94. atque levissimus super influit auras
  95. nec liquidum corpus turbantibus auris
  96. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  97. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  98. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  99. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  100. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  101. unum labendi conservans usque tenorem.
  102. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  103. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  104. ex utraque polum parti premere nobis
  105. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  106. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  107. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  108. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  109. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  110. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  111. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  112. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  113. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  114. passim per caeli volvunt summania templa,
  115. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  116. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  117. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  118. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  119. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  120. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  121. in variis mundis varia ratione creatis,
  122. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  123. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  124. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  125. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  126. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  127. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  128. evanescere paulatim et decrescere pondus
  129. convenit atque aliam naturam supter habere
  130. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  131. partibus mundi, quibus insita vivit.
  132. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  133. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  134. nec caput est oneri collo nec denique totum
  135. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  136. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  137. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  138. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  139. sic igitur tellus non est aliena repente
  140. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  141. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  142. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  143. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  144. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  145. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  146. partibus mundi caeloque revincta;
  147. nam communibus inter se radicibus haerent
  148. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  149. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  150. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  151. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  152. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  153. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  154. iamne vides quantum tenuis natura valere
  155. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  156. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  157. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  158. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  159. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  160. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  161. nil magnis intervallis de corpore libant
  162. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  163. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  164. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  165. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  166. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  167. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  168. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  169. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  170. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  171. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  172. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  173. per multum, specie confusa videntur
  174. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  175. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  176. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  177. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  178. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,