De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  2. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  3. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  4. cui tantum in vita restet transire malorum.
  5. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  6. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  7. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  8. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  9. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  10. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  11. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  12. Principio quoniam terrai corpus et umor
  13. aurarumque leves animae calidique vapores,
  14. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  15. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  16. debet eodem omnis mundi natura putari.
  17. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  18. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  19. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  20. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  21. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  22. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  23. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  24. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  25. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  26. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  27. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  28. principio pars terrai non nulla, perusta
  29. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  30. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  31. quas validi toto dispergunt venti.
  32. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  33. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  34. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  35. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  36. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  37. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  38. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  39. semper abundare et latices manare perennis
  40. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  41. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  42. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  43. partim quod validi verrentes aequora venti
  44. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  45. partim quod supter per terras diditur omnis;
  46. percolatur enim virus retroque remanat
  47. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  48. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  49. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  50. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  51. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  52. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  53. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  54. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  55. omnia iam resoluta forent et in versa.
  56. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  57. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  58. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  59. inrigat adsidue caelum candore recenti
  60. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  61. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  62. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  63. quod simul ac primum nubes succedere soli
  64. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  65. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  66. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  67. ut noscas splendore novo res semper egere
  68. et primum iactum fulgoris quemque perire
  69. nec ratione alia res posse in sole videri,
  70. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  71. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  72. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  73. fulguribus pingues multa caligine taedae
  74. consimili properant ratione, ardore ministro,
  75. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  76. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  77. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  78. exitium celeri celeratur origine flammae.
  79. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  80. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  81. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  82. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  83. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  84. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  85. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  86. nec sanctum numen fati protollere finis
  87. posse neque adversus naturae foedera niti?
  88. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  89. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  90. non ruere avolsos silices a montibus altis
  91. nec validas aevi vires perferre patique
  92. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  93. ex infinito quae tempore pertolerassent
  94. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  95. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  96. continet amplexu terram: si procreat ex se
  97. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  98. totum nativum mortali corpore constat.
  99. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  100. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  101. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  102. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  103. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  104. non alias alii quoque res cecinere ?
  105. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  106. aeternis famae monimentis insita florent?
  107. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  108. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  109. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  110. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  111. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  112. denique natura haec rerum ratioque repertast
  113. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  114. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  115. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  116. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  117. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  118. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  119. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  120. tanto quique magis victus fateare necessest
  121. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  122. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  123. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  124. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  125. nec ratione alia mortales esse videmur,
  126. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  127. atque illi quos a vita natura removit.
  128. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  129. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  130. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  131. dissociare intus partis, ut materiai
  132. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  133. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  134. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  135. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  136. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  137. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  138. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  139. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  140. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  141. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  142. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  143. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  144. ex infinito quae possint forte coorta
  145. corruere hanc rerum violento turbine summam
  146. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  147. nec porro natura loci spatiumque profundi
  148. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  149. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  150. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  151. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  152. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  153. quare etiam nativa necessumst confiteare
  154. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  155. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  156. inmensi validas aevi contemnere vires.
  157. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  158. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  159. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  160. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  161. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  162. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  163. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  164. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  165. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  166. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  167. et siccare prius confidunt omnia posse
  168. quam liquor incepti possit contingere finem.
  169. tantum spirantes aequo certamine bellum
  170. magnis inter se de rebus cernere certant,
  171. cum semel interea fuerit superantior ignis
  172. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  173. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  174. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  175. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  176. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  177. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  178. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  179. obvius aeternam succepit lampada mundi
  180. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  181. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  182. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  183. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  184. ignis enim superare potest ubi materiai
  185. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  186. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  187. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  188. umor item quondam coepit superare coortus,
  189. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  190. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  191. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  192. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  193. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  194. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  195. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  196. nam certe neque consilio primordia rerum
  197. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  198. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  199. sed quia multa modis multis primordia rerum
  200. ex infinito iam tempore percita plagis
  201. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  202. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  203. quae cumque inter se possent congressa creare,
  204. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  205. omnigenus coetus et motus experiundo
  206. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  207. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  208. terrai maris et caeli generisque animantum.
  209. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  210. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  211. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  212. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  213. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  214. diffugere inde loci partes coepere paresque
  215. cum paribus iungi res et discludere mundum
  216. membraque dividere et magnas disponere partes
  217. omnigenis e principiis, discordia quorum
  218. intervalla vias conexus pondera plagas
  219. concursus motus turbabat proelia miscens
  220. propter dissimilis formas variasque figuras,
  221. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  222. nec motus inter sese dare convenientis,
  223. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  224. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  225. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  226. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  227. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  228. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  229. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  230. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  231. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  232. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  233. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  234. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  235. partibus erumpens primus se sustulit aether
  236. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  237. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  238. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  239. matutina rubent radiati lumina solis
  240. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  241. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  242. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  243. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  244. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  245. corpore concreto circum datus undique saepsit
  246. et late diffusus in omnis undique partis
  247. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  248. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  249. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  250. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  251. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  252. nec levia ut possent per summas labier oras,
  253. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  254. versent et partes ut mundi totius extent;
  255. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  256. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  257. his igitur rebus retractis terra repente,
  258. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  259. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  260. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  261. et radii solis cogebant undique terram
  262. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  263. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  264. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  265. augebat mare manando camposque natantis,
  266. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  267. corpora multa vaporis et altaque caeli
  268. densabant procul a terris fulgentia templa.
  269. sidebant campi, crescebant montibus altis
  270. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  271. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  272. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  273. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  274. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  275. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  276. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  277. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  278. atque levissimus super influit auras
  279. nec liquidum corpus turbantibus auris
  280. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  281. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  282. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  283. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  284. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  285. unum labendi conservans usque tenorem.
  286. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  287. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  288. ex utraque polum parti premere nobis
  289. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  290. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  291. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  292. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  293. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  294. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  295. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  296. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  297. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  298. passim per caeli volvunt summania templa,
  299. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  300. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  301. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  302. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  303. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  304. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  305. in variis mundis varia ratione creatis,
  306. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  307. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  308. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  309. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  310. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  311. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  312. evanescere paulatim et decrescere pondus
  313. convenit atque aliam naturam supter habere
  314. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  315. partibus mundi, quibus insita vivit.
  316. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  317. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  318. nec caput est oneri collo nec denique totum
  319. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  320. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  321. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  322. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  323. sic igitur tellus non est aliena repente
  324. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  325. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  326. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  327. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  328. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  329. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  330. partibus mundi caeloque revincta;
  331. nam communibus inter se radicibus haerent
  332. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  333. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  334. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  335. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  336. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  337. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  338. iamne vides quantum tenuis natura valere
  339. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  340. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  341. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  342. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  343. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  344. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  345. nil magnis intervallis de corpore libant
  346. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  347. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  348. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  349. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  350. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  351. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  352. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  353. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  354. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  355. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  356. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  357. per multum, specie confusa videntur
  358. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  359. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  360. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  361. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  362. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  363. scire licet perquam pauxillo posse minores
  364. esse vel exigua maioris parte brevique.
  365. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  366. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  367. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  368. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  369. Illud item non est mirandum, qua ratione
  370. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  371. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  372. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  373. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  374. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  375. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  376. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  377. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  378. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  379. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  380. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  381. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  382. percipiat calidis fervoribus ardor,
  383. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  384. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  385. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  386. accidere ex una scintilla incendia passim.
  387. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  388. possideat multum caecis fervoribus ignem
  389. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  390. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  391. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  392. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  393. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  394. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  395. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  396. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  397. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  398. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  399. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  400. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  401. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  402. evanescere enim rapidas illius et acris
  403. imminui supter viris, ideoque relinqui
  404. paulatim solem cum posterioribus signis,
  405. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  406. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  407. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  408. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  409. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  410. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  411. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  412. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  413. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  414. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  415. alternis certo fluere alter tempore possit,
  416. qui queat aestivis solem detrudere signis
  417. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  418. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  419. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  420. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  421. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  422. posse alternis e partibus ire.
  423. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  424. diversas ire in partis inferna supernis?
  425. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  426. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  427. At nox obruit ingenti caligine terras,
  428. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  429. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  430. concussos itere et labefactos multo,
  431. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  432. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  433. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  434. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  435. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  436. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  437. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  438. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  439. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  440. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  441. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  442. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  443. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  444. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  445. semina confluere et solis reparare nitorem.
  446. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  447. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  448. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  449. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  450. tempore et inpubem molli pubescere veste
  451. et pariter mollem malis demittere barbam.
  452. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  453. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  454. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  455. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  456. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  457. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  458. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  459. aut quia sol idem sub terras atque superne
  460. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  461. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  462. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  463. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  464. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  465. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  466. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  467. distinet aequato caelum discrimine metas
  468. propter signiferi posituram totius orbis,
  469. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  470. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  471. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  472. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  473. aut quia crassior est certis in partibus ,
  474. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  475. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  476. propterea noctes hiberno tempore longae
  477. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  478. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  479. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  480. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  481. propterea fit uti videantur dicere verum.
  482. Luna potest solis radiis percussa nitere
  483. inque dies magis id lumen convertere nobis
  484. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  485. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  486. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  487. inde minutatim retro quasi condere lumen
  488. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  489. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  490. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  491. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  492. est etiam quare proprio cum lumine possit
  493. volvier et varias splendoris reddere formas;
  494. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  495. labitur omnimodis occursans officiensque,
  496. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  497. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  498. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  499. versandoque globum variantis edere formas,
  500. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  501. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  502. inde minutatim retro contorquet et aufert
  503. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  504. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  505. astrologorum artem contra convincere tendit,
  506. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  507. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  508. denique cur nequeat semper nova luna creari
  509. ordine formarum certo certisque figuris
  510. inque dies privos aborisci quaeque creata
  511. atque alia illius reparari in parte locoque,
  512. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  513. ordine cum videas tam certo multa creari.
  514. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  515. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  516. Flora quibus mater praespargens ante viai
  517. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  518. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  519. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  520. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  521. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  522. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  523. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  524. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  525. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  526. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  527. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  528. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  529. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  530. nam cur luna queat terram secludere solis
  531. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  532. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  533. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  534. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  535. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  536. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  537. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  538. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  539. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  540. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  541. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  542. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  543. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  544. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  545. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  546. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  547. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  548. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  549. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  550. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  551. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  552. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  553. quove modo possent offecto lumine obire
  554. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  555. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  556. omnia convisunt clara loca candida luce,
  557. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  558. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  559. tollere et incertis crerint committere ventis.
  560. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  561. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  562. florida fulserunt viridanti prata colore,
  563. arboribusque datumst variis exinde per auras
  564. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  565. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  566. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  567. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  568. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  569. multa modis multis varia ratione coorta.
  570. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  571. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  572. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  573. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  574. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  575. imbribus et calido solis concreta vapore;
  576. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  577. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  578. principio genus alituum variaeque volucres
  579. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  580. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  581. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  582. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  583. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  584. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  585. crescebant uteri terram radicibus apti;
  586. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  587. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  588. convertebat ibi natura foramina terrae
  589. et sucum venis cogebat fundere apertis
  590. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  591. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  592. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  593. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  594. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  595. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  596. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  597. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  598. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  599. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  600. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  601. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  602. simul volucres variantibus formis.
  603. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  604. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  605. mutat enim mundi naturam totius aetas
  606. ex alioque alius status excipere omnia debet
  607. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  608. omnia commutat natura et vertere cogit.
  609. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  610. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  611. sic igitur mundi naturam totius aetas
  612. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  613. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  614. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  615. conatast mira facie membrisque coorta,
  616. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  617. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  618. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  619. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  620. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  621. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  622. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  623. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  624. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  625. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  626. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  627. ut propagando possint procudere saecla;
  628. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  629. semina qua possint membris manare remissis,
  630. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  631. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  632. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  633. nec potuisse propagando procudere prolem.
  634. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  635. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  636. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  637. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  638. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  639. principio genus acre leonum saevaque saecla
  640. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  641. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  642. et genus omne quod est veterino semine partum
  643. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  644. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  645. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  646. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  647. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  648. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  649. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  650. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  651. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  652. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  653. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  654. donec ad interitum genus id natura redegit.
  655. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  656. esse queunt duplici natura et corpore bino
  657. ex alienigenis membris compacta, potestas
  658. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  659. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  660. principio circum tribus actis impiger annis
  661. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  662. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  663. post ubi equum validae vires aetate senecta
  664. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  665. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  666. officit et molli vestit lanugine malas;
  667. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  668. confieri credas Centauros posse neque esse,
  669. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  670. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  671. inter se quorum discordia membra videmus;
  672. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  673. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  674. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  675. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  676. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  677. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  678. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  679. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  680. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  681. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  682. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  683. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  684. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  685. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  686. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  687. multa licet simili ratione effutiat ore,
  688. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  689. fluxisse et gemmis florere arbusta
  690. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  691. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  692. et manibus totum circum se vertere caelum.
  693. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  694. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  695. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  696. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  697. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  698. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  699. non tamen inter se possunt complexa creari,
  700. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  701. foedere naturae certo discrimina servant.
  702. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  703. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  704. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  705. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  706. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  707. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  708. multaque per caelum solis volventia lustra
  709. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  710. nec robustus erat curvi moderator aratri
  711. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  712. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  713. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  714. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  715. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  716. glandiferas inter curabant corpora quercus
  717. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  718. arbita puniceo fieri matura colore,
  719. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  720. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  721. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  722. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  723. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  724. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  725. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  726. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  727. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  728. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  729. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  730. necdum res igni scibant tractare neque uti
  731. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  732. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  733. et frutices inter condebant squalida membra
  734. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  735. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  736. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  737. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  738. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  739. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  740. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  741. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  742. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  743. et manuum mira freti virtute pedumque
  744. consectabantur silvestria saecla ferarum
  745. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  746. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  747. saetigerisque pares subus silvestria membra
  748. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  749. circum se foliis ac frondibus involventes.
  750. nec plangore diem magno solemque per agros
  751. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  752. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  753. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  754. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  755. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  756. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  757. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  758. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  759. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  760. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  761. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  762. spumigeri suis adventu validique leonis
  763. atque intempesta cedebant nocte paventes
  764. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  765. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  766. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  767. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  768. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  769. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  770. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  771. at quos effugium servarat corpore adeso,
  772. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  773. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  774. donique eos vita privarant vermina saeva
  775. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  776. at non multa virum sub signis milia ducta
  777. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  778. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  779. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  780. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  781. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  782. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  783. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  784. tum penuria deinde cibi languentia leto
  785. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  786. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  787. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  788. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  789. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  790. ---
  791. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  792. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  793. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  794. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  795. et Venus inminuit viris puerique parentum
  796. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  797. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  798. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  799. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  800. vocibus et gestu cum balbe significarent
  801. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  802. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  803. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  804. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  805. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  806. At varios linguae sonitus natura subegit
  807. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  808. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  809. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  810. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  811. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  812. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  813. illis iratus petit atque infestus inurget.
  814. at catuli pantherarum scymnique leonum
  815. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  816. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  817. alituum porro genus alis omne videmus
  818. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  819. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  820. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  821. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  822. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  823. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  824. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  825. inter se fuerant, unde insita notities est
  826. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  827. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  828. cogere item pluris unus victosque domare
  829. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  830. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  831. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  832. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  833. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  834. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  835. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  836. pro vario sensu varia res voce notaret?
  837. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  838. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  839. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  840. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  841. inritata canum cum primum magna Molossum
  842. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  843. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  844. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  845. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  846. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  847. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  848. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  849. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  850. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  851. denique non hinnitus item differre videtur,
  852. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  853. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  854. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  855. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  856. postremo genus alituum variaeque volucres,
  857. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  858. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  859. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  860. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  861. et partim mutant cum tempestatibus una
  862. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  863. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  864. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  865. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  866. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  867. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  868. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  869. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  870. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  871. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  872. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  873. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  874. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  875. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  876. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  877. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  878. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  879. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  880. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  881. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  882. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  883. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  884. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  885. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  886. condere coeperunt urbis arcemque locare
  887. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  888. et pecudes et agros divisere atque dedere
  889. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  890. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  891. posterius res inventast aurumque repertum,
  892. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  893. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  894. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  895. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  896. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  897. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  898. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  899. ut fundamento stabili fortuna maneret
  900. et placidam possent opulenti degere vitam,
  901. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  902. certantes iter infestum fecere viai,
  903. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  904. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  905. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  906. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  907. ut satius multo iam sit parere quietum
  908. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  909. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  910. angustum per iter luctantes ambitionis;
  911. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  912. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  913. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  914. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  915. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  916. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  917. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  918. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  919. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  920. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  921. inde magistratum partim docuere creare
  922. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  923. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  924. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  925. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  926. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  927. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  928. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  929. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  930. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  931. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  932. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  933. qui violat factis communia foedera pacis.
  934. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  935. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  936. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  937. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  938. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  939. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  940. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  941. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  942. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  943. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  944. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  945. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  946. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  947. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  948. egregias animo facies vigilante videbant
  949. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  950. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  951. membra movere videbantur vocesque superbas
  952. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  953. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  954. subpeditabatur facies et forma manebat,
  955. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  956. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  957. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  958. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  959. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  960. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  961. praeterea caeli rationes ordine certo
  962. et varia annorum cernebant tempora verti
  963. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  964. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  965. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  966. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  967. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  968. luna dies et nox et noctis signa severa
  969. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  970. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  971. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  972. O genus infelix humanum, talia divis
  973. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  974. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  975. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  976. nec pietas ullast velatum saepe videri
  977. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  978. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  979. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  980. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  981. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  982. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  983. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  984. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  985. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  986. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  987. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  988. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  989. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  990. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  991. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  992. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  993. an divinitus aeterna donata salute
  994. perpetuo possint aevi labentia tractu
  995. inmensi validas aevi contemnere viris.
  996. praeterea cui non animus formidine divum
  997. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  998. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  999. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  1000. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  1001. corripiunt divum percussi membra timore,
  1002. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  1003. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  1004. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  1005. induperatorem classis super aequora verrit
  1006. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  1007. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  1008. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  1009. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  1010. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  1011. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  1012. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  1013. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  1014. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  1015. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  1016. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  1017. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  1018. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  1019. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  1020. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  1021. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  1022. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  1023. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  1024. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  1025. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  1026. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  1027. sive feras interficere et ditescere praeda;
  1028. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  1029. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  1030. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  1031. horribili sonitu silvas exederat altis
  1032. a radicibus et terram percoxerat igni,
  1033. manabat venis ferventibus in loca terrae
  1034. concava conveniens argenti rivus et auri,
  1035. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  1036. posterius claro in terra splendere colore,
  1037. tollebant nitido capti levique lepore,
  1038. et simili formata videbant esse figura
  1039. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  1040. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  1041. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  1042. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  1043. mucronum duci fastigia procudendo,
  1044. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  1045. materiemque dolare et levia radere tigna
  1046. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  1047. nec minus argento facere haec auroque parabant
  1048. quam validi primum violentis viribus aeris,
  1049. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  1050. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  1051. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  1052. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  1053. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  1054. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  1055. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  1056. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  1057. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  1058. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  1059. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  1060. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  1061. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  1062. et lapides et item silvarum fragmina rami
  1063. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  1064. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  1065. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  1066. quo facilis magis est natura et copia maior.
  1067. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  1068. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  1069. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  1070. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  1071. inde minutatim processit ferreus ensis
  1072. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  1073. et ferro coepere solum proscindere terrae
  1074. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  1075. et prius est armatum in equi conscendere costas
  1076. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  1077. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  1078. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  1079. et quam falciferos armatum escendere currus.
  1080. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  1081. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  1082. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  1083. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  1084. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  1085. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  1086. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  1087. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  1088. et validos partim prae se misere leones
  1089. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  1090. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  1091. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  1092. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  1093. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  1094. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  1095. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  1096. inritata leae iaciebant corpora saltu
  1097. undique et adversum venientibus ora patebant
  1098. et nec opinantis a tergo deripiebant
  1099. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  1100. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  1101. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  1102. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  1103. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  1104. et validis socios caedebant dentibus apri
  1105. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  1106. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  1107. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  1108. nam transversa feros exibant dentis adactus
  1109. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  1110. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  1111. concidere atque gravi terram consternere casu.
  1112. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  1113. effervescere cernebant in rebus agundis
  1114. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  1115. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  1116. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  1117. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  1118. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  1119. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  1120. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  1121. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  1122. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  1123. non quierint animo praesentire atque videre,
  1124. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  1125. et magis id possis factum contendere in omni
  1126. in variis mundis varia ratione creatis,
  1127. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  1128. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  1129. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  1130. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  1131. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  1132. et facere ante viros lanam natura
  1133. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  1134. et sollertius est multo genus omne virile;
  1135. agricolae donec vitio vertere severi,
  1136. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  1137. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  1138. atque opere in duro durarent membra manusque.
  1139. At specimen sationis et insitionis origo
  1140. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  1141. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  1142. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  1143. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  1144. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  1145. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  1146. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  1147. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  1148. inque dies magis in montem succedere silvas
  1149. cogebant infraque locum concedere cultis,
  1150. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  1151. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  1152. caerula distinguens inter plaga currere posset
  1153. per tumulos et convallis camposque profusa;
  1154. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  1155. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  1156. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  1157. At liquidas avium voces imitarier ore
  1158. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  1159. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  1160. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  1161. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  1162. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  1163. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  1164. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  1165. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  1166. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  1167. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  1168. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  1169. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  1170. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  1171. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  1172. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  1173. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  1174. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  1175. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  1176. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  1177. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  1178. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  1179. atque extra numerum procedere membra moventes
  1180. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  1181. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  1182. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  1183. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  1184. ducere multimodis voces et flectere cantus
  1185. et supera calamos unco percurrere labro;
  1186. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  1187. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  1188. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  1189. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  1190. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  1191. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  1192. posteriorque fere melior res illa reperta
  1193. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  1194. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  1195. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  1196. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  1197. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  1198. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  1199. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  1200. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  1201. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  1202. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  1203. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  1204. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  1205. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  1206. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  1207. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  1208. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  1209. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  1210. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  1211. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  1212. idque minutatim vitam provexit in altum
  1213. et belli magnos commovit funditus aestus.
  1214. at vigiles mundi magnum versatile templum
  1215. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  1216. perdocuere homines annorum tempora verti
  1217. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  1218. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  1219. et divisa colebatur discretaque tellus,
  1220. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  1221. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  1222. carminibus cum res gestas coepere
  1223. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  1224. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  1225. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  1226. Navigia atque agri culturas moenia leges
  1227. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  1228. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  1229. carmina, picturas et daedala signa polita
  1230. usus et impigrae simul experientia mentis
  1231. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  1232. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  1233. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  1234. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  1235. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,