De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  2. et nostros oculos perterget longior aura,
  3. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  4. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  5. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  6. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  7. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  8. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  9. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  10. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  11. particulam venti sentire et frigoris eius,
  12. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  13. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  14. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  15. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  16. tangimus extremum saxi summumque colorem
  17. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  18. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  19. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  20. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  21. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  22. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  23. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  24. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  25. primus enim citra postes tum cernitur ,
  26. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  27. post extraria lux oculos perterget et
  28. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  29. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  30. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  31. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  32. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  33. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  34. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  35. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  36. atque alium prae se propellens volvit,
  37. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  38. distare ab speculo tantum semota videtur.
  39. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  40. ---
  41. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  42. binis quoniam res confit utraque.
  43. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  44. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  45. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  46. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  47. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  48. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  49. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  50. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  51. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  52. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  53. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  54. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  55. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  56. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  57. omnia per flexos aditus educta licebit
  58. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  59. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  60. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  61. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  62. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  63. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  64. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  65. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  66. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  67. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  68. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  69. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  70. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  71. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  72. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  73. omnia quandoquidem cogit natura referri
  74. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  75. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  76. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  77. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  78. per purum simulacra feruntur
  79. et feriunt oculos turbantia composituras.
  80. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  81. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  82. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  83. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  84. arquati, quia luroris de corpore eorum
  85. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  86. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  87. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  88. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  89. propterea quia, cum propior caliginis
  90. ater init oculos prior et possedit apertos,
  91. insequitur candens confestim lucidus ,
  92. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  93. illius; nam multis partibus hic est
  94. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  95. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  96. atque pate fecit, quas ante obsederat
  97. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  98. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  99. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  100. propterea quia posterior caliginis
  101. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  102. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  103. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  104. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  105. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  106. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  107. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  108. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  109. per multum quia dum simulacra feruntur,
  110. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  111. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  112. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  113. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  114. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  115. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  116. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  117. si credis privatum lumine posse
  118. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  119. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  120. id quod nos umbram perhibere .
  121. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  122. lumine privatur solis qua cumque meantes
  123. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  124. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  125. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  126. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  127. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  128. propterea facile et spoliatur lumine terra
  129. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  130. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  131. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  132. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  133. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  134. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  135. hoc animi demum ratio discernere debet,
  136. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  137. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  138. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  139. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  140. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  141. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  142. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  143. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  144. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  145. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  146. solque pari ratione manere et luna videtur
  147. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  148. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  149. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  150. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  151. atria versari et circum cursare columnae
  152. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  153. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  154. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  155. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  156. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  157. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  158. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  159. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  160. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  161. inter eos solemque iacent immania ponti
  162. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  163. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  164. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  165. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  166. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  167. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  168. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  169. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  170. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  171. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  172. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  173. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  174. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  175. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  176. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  177. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  178. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  179. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  180. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  181. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  182. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  183. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  184. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  185. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  186. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  187. at maris ignaris in portu clauda videntur
  188. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  189. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  190. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  191. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  192. omnia converti sursumque supina reverti
  193. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  194. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  195. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  196. labier adversum nimbos atque ire superne
  197. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  198. At si forte oculo manus uni subdita supter
  199. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  200. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  201. bina lucernarum florentia lumina flammis
  202. binaque per totas aedis geminare supellex
  203. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  204. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  205. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  206. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  207. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  208. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  209. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  210. mutare et campos pedibus transire videmur,
  211. et sonitus audire, severa silentia noctis
  212. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  213. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  214. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  215. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  216. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  217. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  218. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  219. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  220. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  221. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  222. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  223. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  224. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  225. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  226. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  227. notitiam veri quae res falsique crearit
  228. et dubium certo quae res differre probarit.
  229. invenies primis ab sensibus esse creatam
  230. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  231. nam maiore fide debet reperirier illud,
  232. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  233. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  234. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  235. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  236. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  237. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  238. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  239. an confutabunt nares oculive revincent?
  240. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  241. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  242. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  243. et seorsum varios rerum sentire colores
  244. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  245. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  246. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  247. non possint alios alii convincere sensus.
  248. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  249. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  250. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  251. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  252. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  253. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  254. reddere mendose causas utriusque figurae,
  255. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  256. et violare fidem primam et convellere tota
  257. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  258. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  259. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  260. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  261. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  262. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  263. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  264. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  265. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  266. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  267. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  268. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  269. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  270. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  271. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  272. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  273. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  274. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  275. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  276. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  277. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  278. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  279. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  280. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  281. quippe per angustum turba maiore coorta
  282. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  283. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  284. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  285. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  286. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  287. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  288. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  289. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  290. praesertim si cum summost clamore profusus.
  291. ergo corpoream vocem constare necessest,
  292. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  293. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  294. principiorum et item levor levore creatur;
  295. nec simili penetrant auris primordia forma,
  296. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  297. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  298. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  299. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  300. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  301. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  302. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  303. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  304. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  305. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  306. plane exaudiri discernique articulatim;
  307. servat enim formaturam servatque figuram.
  308. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  309. per multum confundi verba necessest
  310. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  311. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  312. internoscere, verborum sententia quae sit;
  313. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  314. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  315. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  316. in multas igitur voces vox una repente
  317. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  318. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  319. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  320. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  321. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  322. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  323. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  324. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  325. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  326. palantis comites com montis inter opacos
  327. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  328. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  329. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  330. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  331. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  332. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  333. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  334. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  335. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  336. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  337. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  338. pinea semiferi capitis velamina quassans
  339. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  340. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  341. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  342. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  343. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  344. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  345. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  346. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  347. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  348. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  349. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  350. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  351. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  352. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  353. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  354. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  355. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  356. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  357. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  358. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  359. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  360. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  361. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  362. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  363. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  364. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  365. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  366. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  367. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  368. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  369. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  370. siquis forte manu premere ac siccare .
  371. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  372. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  373. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  374. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  375. umida linguai circum sudantia templa;
  376. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  377. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  378. deinde voluptas est e suco fine palati;
  379. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  380. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  381. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  382. dum modo quod capias concoctum didere possis
  383. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  384. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  385. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  386. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  387. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  388. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  389. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  390. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  391. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  392. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  393. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  394. principio meminisse decet quae diximus ante,
  395. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  396. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  397. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  398. extima membrorum circumcaesura ,
  399. proinde et seminibus constant variantque figura.
  400. semina cum porro distent, differre necessest
  401. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  402. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  403. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  404. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  405. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  406. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  407. proinde foraminibus debent differe figurae
  408. et variare viae proinde ac textura .
  409. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  410. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  411. contractabiliter caulas intrare palati,
  412. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  413. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  414. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  415. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  416. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  417. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  418. commutantur ibi positurae principiorum;
  419. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  420. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  421. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  422. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  423. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  424. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  425. tangat agam. primum res multas esse necessest
  426. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  427. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  428. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  429. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  430. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  431. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  432. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  433. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  434. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  435. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  436. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  437. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  438. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  439. est alio ut possit permitti longius alter;
  440. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  441. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  442. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  443. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  444. paulatim facilis distractus in auras;
  445. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  446. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  447. significat quod fracta magis redolere videntur
  448. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  449. deinde videre licet maioribus esse creatum
  450. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  451. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  452. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  453. investigare in qua sit regione locatum;
  454. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  455. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  456. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  457. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  458. in generest, sed item species rerum atque colores
  459. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  460. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  461. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  462. auroram clara consuetum voce vocare,
  463. noenu queunt rapidi contra constare leones
  464. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  465. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  466. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  467. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  468. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  469. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  470. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  471. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  472. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  473. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  474. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  475. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  476. multa modis multis in cunctas undique partis
  477. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  478. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  479. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  480. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  481. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  482. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  483. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  484. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  485. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  486. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  487. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  488. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  489. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  490. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  491. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  492. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  493. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  494. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  495. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  496. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  497. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  498. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  499. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  500. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  501. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  502. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  503. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  504. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  505. scire licet mentem simili ratione moveri
  506. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  507. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  508. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  509. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  510. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  511. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  512. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  513. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  514. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  515. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  516. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  517. nec dissentit eum mortis letique potitum
  518. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  519. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  520. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  521. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  522. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  523. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  524. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  525. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  526. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  527. copia particularum, ut possit suppeditare.
  528. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  529. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  530. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  531. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  532. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  533. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  534. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  535. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  536. omnia sub verbone creat natura paratque?
  537. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  538. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  539. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  540. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  541. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  542. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  543. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  544. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  545. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  546. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  547. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  548. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  549. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  550. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  551. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  552. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  553. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  554. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  555. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  556. ipse parat sese porro speratque futurum
  557. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  558. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  559. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  560. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  561. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  562. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  563. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  564. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  565. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  566. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  567. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  568. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  569. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  570. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  571. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  572. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  573. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  574. Illud in his rebus vitium vehementer
  575. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  576. lumina ne facias oculorum clara creata,
  577. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  578. proceros passus, ideo fastigia posse
  579. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  580. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  581. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  582. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  583. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  584. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  585. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  586. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  587. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  588. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  589. sed potius longe linguae praecessit origo
  590. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  591. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  592. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  593. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  594. at contra conferre manu certamina pugnae
  595. et lacerare artus foedareque membra cruore
  596. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  597. et volnus vitare prius natura
  598. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  599. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  600. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  601. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  602. haec igitur possunt utendi cognita causa
  603. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  604. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  605. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  606. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  607. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  608. utilitatis ob officium potuisse creari.
  609. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  610. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  611. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  612. multa modis multis docui, sed plurima debent
  613. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  614. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  615. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  616. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  617. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  618. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  619. et recreet vires inter datus, atque patentem
  620. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  621. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  622. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  623. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  624. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  625. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  626. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  627. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  628. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  629. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  630. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  631. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  632. dico animo nostro primum simulacra meandi
  633. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  634. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  635. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  636. id quod providet, illius rei constat imago,
  637. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  638. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  639. per membra atque artus animai dissita vis est;
  640. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  641. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  642. paulatim moles protruditur atque movetur.
  643. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  644. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  645. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  646. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  647. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  648. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  649. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  650. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  651. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  652. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  653. trudit agens magnam magno molimine navem
  654. et manus una regit quanto vis impete euntem
  655. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  656. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  657. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  658. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  659. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  660. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  661. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  662. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  663. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  664. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  665. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  666. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  667. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  668. vis animae partimque foras eiecta recessit
  669. et partim contrusa magis concessit in altum;
  670. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  671. nam dubium non est, animai quin opera sit
  672. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  673. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  674. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  675. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  676. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  677. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  678. unde reconflari sensus per membra repente
  679. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  680. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  681. perturbari anima et corpus languescere possit,
  682. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  683. Principio externa corpus de parte necessum est,
  684. quoniam vicinum tangitur auris,
  685. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  686. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  687. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  688. interiorem etiam partem spirantibus
  689. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  690. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  691. perveniant plagae per parva foramina nobis
  692. corporis ad primas partis elementaque prima,
  693. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  694. conturbantur enim positurae principiorum
  695. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  696. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  697. pars etiam distracta per artus non queat esse
  698. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  699. inter enim saepit coetus natura viasque.
  700. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  701. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  702. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  703. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  704. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  705. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  706. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  707. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  708. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  709. corpora conturbant magno contusa labore.
  710. fit ratione eadem coniectus parte animai
  711. altior atque foras eiectus largior eius,
  712. et divisior inter se ac distractior intus.
  713. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  714. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  715. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  716. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  717. causidici causas agere et componere leges,
  718. induperatores pugnare ac proelia obire,
  719. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  720. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  721. semper et inventam patriis exponere chartis.
  722. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  723. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  724. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  725. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  726. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  727. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  728. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  729. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  730. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  731. cernere saltantis et mollia membra moventis
  732. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  733. auribus accipere et consessum cernere eundem
  734. scenaique simul varios splendere decores.
  735. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  736. et quibus in rebus consuerint esse operati
  737. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  738. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  739. in somnis sudare tamen spirareque semper
  740. et quasi de palma summas contendere viris
  741. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  742. venantumque canes in molli saepe quiete
  743. iactant crura tamen subito vocisque repente
  744. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  745. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  746. expergefactique secuntur inania saepe
  747. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  748. donec discussis redeant erroribus ad se.
  749. at consueta domi catulorum blanda propago
  750. discutere et corpus de terra corripere instant,
  751. iactant crura tamen subito vocisque repente
  752. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  753. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  754. expergefactique secuntur inania saepe
  755. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  756. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  757. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  758. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  759. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  760. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  761. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  762. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  763. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  764. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  765. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  766. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  767. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  768. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  769. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  770. indicioque sui facti persaepe fuere.
  771. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  772. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  773. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  774. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  775. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  776. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  777. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  778. somno devincti credunt se extollere vestem,
  779. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  780. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  781. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  782. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  783. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  784. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  785. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  786. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  787. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  788. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  789. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  790. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  791. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  792. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  793. per membra atque artus decedit corpore toto,
  794. in loca conveniens nervorum certa cietque
  795. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  796. inritata tument loca semine fitque voluntas
  797. eicere id quo se contendit dira lubido,
  798. incitat inritans loca turgida semine multo
  799. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  800. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  801. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  802. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  803. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  804. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  805. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  806. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  807. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  808. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  809. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  810. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  811. stillavit gutta et successit frigida cura;
  812. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  813. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  814. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  815. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  816. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  817. nec retinere semel conversum unius amore
  818. et servare sibi curam certumque dolorem;
  819. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  820. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  821. si non prima novis conturbes volnera plagis
  822. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  823. aut alio possis animi traducere motus.
  824. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  825. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  826. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  827. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  828. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  829. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  830. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  831. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  832. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  833. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  834. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  835. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  836. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  837. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  838. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  839. quod fieri contra totum natura repugnat;
  840. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  841. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  842. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  843. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  844. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  845. ex hominis vero facie pulchroque colore
  846. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  847. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  848. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  849. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  850. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  851. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  852. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  853. nec satiare queunt spectando corpora coram
  854. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  855. possunt errantes incerti corpore toto.
  856. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  857. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  858. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  859. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  860. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  861. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  862. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  863. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  864. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  865. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  866. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  867. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  868. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  869. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  870. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  871. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  872. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  873. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  874. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  875. labitur interea res et Babylonia fiunt
  876. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  877. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  878. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  879. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  880. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  881. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  882. eximia veste et victu convivia, ludi,
  883. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  884. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  885. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  886. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  887. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  888. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  889. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  890. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  891. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  892. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  893. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  894. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  895. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  896. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  897. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  898. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  899. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  900. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  901. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  902. et praetermittas animi vitia omnia primum
  903. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  904. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  905. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  906. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  907. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  908. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  909. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  910. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  911. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  912. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  913. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  914. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  915. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  916. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  917. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  918. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  919. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  920. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  921. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  922. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  923. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  924. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  925. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  926. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  927. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  928. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  929. floribus et sertis operit postisque superbos
  930. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  931. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  932. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  933. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  934. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  935. plus videat quam mortali concedere par est.
  936. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  937. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  938. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  939. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  940. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  941. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  942. praetermittere et humanis concedere rebus.
  943. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  944. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  945. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  946. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  947. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  948. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  949. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  950. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  951. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  952. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  953. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  954. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  955. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  956. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  957. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  958. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  959. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  960. Et commiscendo quom semine forte virilem
  961. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  962. tum similes matrum materno semine fiunt,
  963. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  964. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  965. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  966. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  967. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  968. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  969. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  970. possint et referant proavorum saepe figuras,
  971. propterea quia multa modis primordia multis
  972. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  973. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  974. inde Venus varia producit sorte figuras,
  975. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  976. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  977. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  978. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  979. maternoque mares existunt corpore creti;
  980. semper enim partus duplici de semine constat,
  981. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  982. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  983. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  984. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  985. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  986. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  987. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  988. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  989. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  990. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  991. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  992. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  993. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  994. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  995. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  996. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  997. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  998. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  999. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  1000. atque alias alii complent magis ex aliisque
  1001. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  1002. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  1003. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  1004. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  1005. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  1006. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  1007. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  1008. usque adeo magni refert, ut semina possint
  1009. seminibus commisceri genitaliter apta
  1010. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  1011. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  1012. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  1013. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  1014. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  1015. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  1016. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  1017. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  1018. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  1019. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  1020. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  1021. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  1022. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  1023. eicit enim sulcum recta regione viaque
  1024. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  1025. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  1026. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  1027. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  1028. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  1029. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  1030. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  1031. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  1032. morigerisque modis et munde corpore culto,
  1033. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  1034. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  1035. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  1036. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  1037. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  1038. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  83. si tamen interea mirantur qua ratione
  84. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  85. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  86. rursus in antiquas referuntur religiones
  87. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  89. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  92. principio maria ac terras caelumque tuere;
  93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  94. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  95. una dies dabit exitio, multosque per annos
  96. sustentata ruet moles et machina mundi.
  97. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  98. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  99. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  100. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  101. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  102. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  103. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  104. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  105. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  106. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  107. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  108. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  109. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  110. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  111. sanctius et multo certa ratione magis quam
  112. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  113. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  114. religione refrenatus ne forte rearis
  115. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  116. corpore divino debere aeterna manere,
  117. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  118. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  119. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  120. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  121. inmortalia mortali sermone notantes;
  122. quae procul usque adeo divino a numine distent
  123. inque deum numero quae sint indigna videri,
  124. notitiam potius praebere ut posse putentur
  125. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  126. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  127. posse animi natura putetur consiliumque.
  128. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  129. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  130. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  131. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  132. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  133. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  134. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  135. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  136. posset et innasci quavis in parte soleret,
  137. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  138. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  139. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  140. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  141. totum posse extra corpus formamque animalem
  142. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  143. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  144. haud igitur constant divino praedita sensu,
  145. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  146. Illud item non est ut possis credere, sedes
  147. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  148. tenvis enim natura deum longeque remota
  149. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  150. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  151. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  152. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  153. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  154. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  155. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  156. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  157. praeclaram mundi naturam proptereaque
  158. adlaudabile opus divom laudare decere
  159. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  160. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  161. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  162. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  163. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  164. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  165. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  166. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  167. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  168. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  169. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  170. nam gaudere novis rebus debere videtur
  171. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  172. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  173. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  174. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  175. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  176. donec diluxit rerum genitalis origo?
  177. natus enim debet qui cumque est velle manere
  178. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  179. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  180. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  181. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  182. notities hominum divis unde insita primum est,
  183. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  184. quove modost umquam vis cognita principiorum
  185. quidque inter sese permutato ordine possent.
  186. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  187. namque ita multa modis multis primordia rerum
  188. ex infinito iam tempore percita plagis
  189. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  190. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  191. quae cumque inter se possint congressa creare,
  192. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  193. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  194. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  195. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  196. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  197. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  198. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  199. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  200. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  201. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  202. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  203. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  204. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  205. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  206. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  207. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  208. vitai causa valido consueta bidenti
  209. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  210. si non fecundas vertentes vomere glebas
  211. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  212. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  213. et tamen inter dum magno quaesita labore
  214. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  215. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  216. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  217. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  218. praeterea genus horriferum natura ferarum
  219. humanae genti infestum terraque marique
  220. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  221. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  222. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  223. navita, nudus humi iacet infans indigus omni