De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  2. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  3. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  4. quod fieret naturali varieque volaret
  5. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  6. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  7. et genus humanum frustra plerumque probavit
  8. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  9. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  10. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  11. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  12. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  13. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  14. non radii solis nec lucida tela diei
  15. discutiant, sed naturae species ratioque.
  16. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  17. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  18. esse et nativo consistere corpore caelum,
  19. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  20. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  21. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  22. ---
  23. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  24. currenti spatium praemonstra, callida musa
  25. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  26. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  27. ---
  28. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  29. ---
  30. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  31. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  32. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  33. et faciunt animos humilis formidine divom
  34. depressosque premunt ad terram propterea quod
  35. ignorantia causarum conferre deorum
  36. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  37. quorum operum causas nulla ratione videre
  38. possunt ac fieri divino numine rentur.
  39. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  40. si tamen interea mirantur qua ratione
  41. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  42. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  43. rursus in antiquas referuntur religionis
  44. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  45. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  46. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  47. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  48. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  49. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  50. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  51. delibata deum per te tibi numina sancta
  52. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  53. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  54. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  55. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  56. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  57. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  58. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  59. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  60. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  61. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  62. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  63. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  64. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  65. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  66. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  67. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  68. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  69. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  70. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  71. quorum operum causas nulla ratione videre
  72. possunt ac fieri divino numine rentur.
  73. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  74. propterea quia concurrunt sublime volantes
  75. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  76. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  77. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  78. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  79. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  80. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  81. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  82. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  83. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  84. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  85. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  86. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  87. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  88. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  89. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  90. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  91. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  92. verberibus venti versant planguntque per auras.
  93. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  94. frontibus adversis possint quam de latere ire
  95. diverso motu radentes corpora tractim,
  96. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  97. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  98. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  99. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  100. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  101. cum subito validi venti conlecta procella
  102. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  103. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  104. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  105. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  106. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  107. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  108. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  109. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  110. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  111. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  112. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  113. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  114. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  115. perscindat nubem perfringens impete recto;
  116. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  117. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  118. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  119. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  120. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  121. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  122. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  123. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  124. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  125. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  126. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  127. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  128. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  129. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  130. turbine ventorum comburens impete magno;
  131. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  132. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  133. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  134. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  135. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  136. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  137. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  138. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  139. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  140. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  141. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  142. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  143. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  144. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  145. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  146. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  147. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  148. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  149. e simili causa, concursu natus eodem.
  150. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  151. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  152. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  153. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  154. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  155. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  156. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  157. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  158. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  159. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  160. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  161. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  162. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  163. extructis aliis alias super impete miro.
  164. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  165. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  166. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  167. nubila portabunt venti transversa per auras,
  168. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  169. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  170. in statione locata sepultis undique ventis;
  171. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  172. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  173. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  174. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  175. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  176. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  177. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  178. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  179. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  180. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  181. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  182. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  183. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  184. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  185. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  186. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  187. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  188. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  189. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  190. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  191. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  192. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  193. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  194. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  195. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  196. Quod superest, quali natura praedita constent
  197. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  198. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  199. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  200. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  201. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  202. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  203. constituit natura minutis mobilibusque
  204. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  205. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  206. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  207. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  208. curat item vasis integris vina repente
  209. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  210. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  211. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  212. mobiliter soluens differt primordia vini.
  213. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  214. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  215. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  216. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  217. fiant ut possint ictu discludere turris,
  218. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  219. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  220. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  221. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  222. expediam neque te in promissis plura morabor.
  223. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  224. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  225. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  226. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  227. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  228. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  229. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  230. adeo tetra nimborum nocte coorta
  231. inpendent atrae formidinis ora superne,
  232. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  233. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  234. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  235. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  236. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  237. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  238. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  239. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  240. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  241. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  242. multa forent multis exempto nubila sole;
  243. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  244. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  245. si non extructis foret alte nubibus aether.
  246. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  247. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  248. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  249. semina habere cavas nubes et multa necessest
  250. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  251. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  252. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  253. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  254. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  255. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  256. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  257. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  258. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  259. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  260. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  261. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  262. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  263. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  264. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  265. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  266. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  267. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  268. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  269. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  270. tantus discidio nubis ventique procella
  271. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  272. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  273. incidit in validam maturo culmine nubem;
  274. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  275. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  276. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  277. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  278. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  279. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  280. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  281. atque alia ex ipso conradens portat
  282. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  283. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  284. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  285. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  286. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  287. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  288. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  289. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  290. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  291. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  292. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  293. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  294. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  295. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  296. nec temere omnino plane vis frigida venti
  297. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  298. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  299. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  300. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  301. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  302. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  303. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  304. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  305. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  306. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  307. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  308. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  309. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  310. non igitur multis offensibus in remorando
  311. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  312. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  313. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  314. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  315. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  316. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  317. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  318. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  319. et validas auget viris et roborat ictum;
  320. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  321. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  322. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  323. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  324. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  325. incolumisque venit per res atque integra transit
  326. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  327. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  328. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  329. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  330. conferve facit, e parvis quia facta minute
  331. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  332. quae facile insinuantur et insinuata repente
  333. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  334. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  335. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  336. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  337. frigore enim desunt ignes ventique calore
  338. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  339. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  340. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  341. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  342. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  343. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  344. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  345. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  346. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  347. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  348. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  349. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  350. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  351. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  352. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  353. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  354. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  355. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  356. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  357. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  358. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  359. indicia occultae divum perquirere mentis,
  360. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  361. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  362. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  363. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  364. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  365. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  366. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  367. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  368. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  369. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  370. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  371. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  372. turbine caelesti subito correptus et igni?
  373. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  374. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  375. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  376. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  377. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  378. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  379. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  380. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  381. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  382. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  383. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  384. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  385. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  386. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  387. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  388. et simul in multas partis qui credere possis
  389. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  390. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  391. at saepest numero factum fierique necessest,
  392. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  393. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  394. postremo cur sancta deum delubra suasque
  395. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  396. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  397. demit imaginibus violento volnere honorem?
  398. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  399. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  400. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  401. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  402. in mare qua missi veniant ratione superne.
  403. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  404. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  405. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  406. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  407. navigia in summum veniant vexata periclum.
  408. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  409. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  410. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  411. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  412. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  413. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  414. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  415. versabundus enim turbo descendit et illam
  416. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  417. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  418. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  419. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  420. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  421. vertex conradens ex semina nubis
  422. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  423. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  424. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  425. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  426. officere in terris, apparet crebrius idem
  427. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  428. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  429. hoc super in caeli spatio coiere repente
  430. asperiora, modis quae possint indupedita
  431. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  432. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  433. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  434. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  435. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  436. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  437. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  438. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  439. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  440. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  441. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  442. hic demum fit uti turba maiore coorta
  443. et condensa queant apparere et simul ipso
  444. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  445. nam loca declarat sursum ventosa patere
  446. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  447. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  448. corpora naturam declarant litore vestis
  449. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  450. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  451. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  452. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  453. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  454. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  455. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  456. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  457. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  458. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  459. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  460. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  461. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  462. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  463. esse infinitam docui, quantaque volarent
  464. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  465. immemorabile per spatium transire solerent.
  466. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  467. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  468. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  469. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  470. et quasi per magni circum spiracula mundi
  471. exitus introitusque elementis redditus extat.
  472. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  473. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  474. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  475. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  476. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  477. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  478. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  479. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  480. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  481. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  482. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  483. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  484. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  485. multa modis multis convenere undique adaucta,
  486. confertae nubes umorem mittere certant
  487. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  488. copia nimborum turba maiore coacta
  489. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  490. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  491. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  492. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  493. cera super calido tabescens multa liquescat.
  494. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  495. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  496. at retinere diu pluviae longumque morari
  497. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  498. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  499. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  500. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  501. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  502. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  503. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  504. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  505. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  506. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  507. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  508. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  509. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  510. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  511. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  512. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  513. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  514. supter item ut supera ventosis undique plenam
  515. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  516. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  517. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  518. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  519. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  520. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  521. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  522. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  523. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  524. concussu late disserpunt inde tremores.
  525. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  526. tecta viam propter non magno pondere tota,
  527. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  528. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  529. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  530. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  531. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  532. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  533. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  534. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  535. collectus parte ex una procumbit et urget
  536. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  537. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  538. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  539. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  540. inclinata minent in eandem prodita partem
  541. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  542. et metuunt magni naturam credere mundi
  543. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  544. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  545. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  546. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  547. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  548. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  549. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  550. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  551. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  552. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  553. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  554. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  555. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  556. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  557. in loca se cava terrai coniecit ibique
  558. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  559. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  560. exagitata foras erumpitur et simul altam
  561. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  562. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  563. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  564. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  565. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  566. motibus in terris et multae per mare pessum
  567. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  568. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  569. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  570. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  571. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  572. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  573. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  574. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  575. terrai ne dissoluat natura repente,
  576. neu distracta suum late dispandat hiatum
  577. idque suis confusa velit complere ruinis.
  578. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  579. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  580. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  581. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  582. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  583. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  584. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  585. ---
  586. Principio mare mirantur non reddere maius
  587. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  588. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  589. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  590. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  591. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  592. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  593. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  594. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  595. quippe videmus enim vestis umore madentis
  596. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  597. at pelage multa et late substrata videmus.
  598. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  599. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  600. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  601. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  602. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  603. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  604. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  605. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  606. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  607. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  608. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  609. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  610. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  611. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  612. in terras itidem manare ex aequore salso;
  613. percolatur enim virus retroque remanat
  614. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  615. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  616. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  617. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  618. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  619. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  620. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  621. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  622. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  623. cernentes pavida complebant pectora cura,
  624. quid moliretur rerum natura novarum.
  625. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  626. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  627. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  628. et videas caelum summai totius unum
  629. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  630. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  631. quod bene propositum si plane contueare
  632. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  633. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  634. accepit calido febrim fervore coortam
  635. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  636. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  637. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  638. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  639. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  640. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  641. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  642. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  643. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  644. ex infinito satis omnia suppeditare,
  645. unde repente queat tellus concussa moveri
  646. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  647. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  648. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  649. et tempestates pluviae graviore coortu
  650. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  651. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  652. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  653. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  654. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  655. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  656. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  657. nil sint ad summam summai totius omnem.
  658. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  659. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  660. expediam. primum totius subcava montis
  661. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  662. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  663. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  664. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  665. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  666. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  667. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  668. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  669. differt et crassa volvit caligine fumum
  670. extruditque simul mirando pondere saxa;
  671. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  672. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  673. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  674. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  675. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  676. ---
  677. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  678. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  679. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  680. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  681. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  682. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  683. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  684. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  685. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  686. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  687. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  688. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  689. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  690. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  691. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  692. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  693. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  694. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  695. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  696. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  697. cogentes sursus replent coguntque manere.
  698. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  699. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  700. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  701. inter nigra virum percocto saecla colore
  702. exoriens penitus media ab regione diei.
  703. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  704. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  705. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  706. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  707. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  708. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  709. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  710. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  711. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  712. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  713. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  714. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  715. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  716. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  717. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  718. expediam, quali natura praedita constent.
  719. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  720. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  721. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  722. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  723. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  724. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  725. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  726. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  727. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  728. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  729. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  730. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  731. cornices, non cum fumant altaria donis;
  732. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  733. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  734. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  735. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  736. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  737. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  738. manibus ut si sint divis mactata repente.
  739. omnia quae naturali ratione geruntur,
  740. et quibus e fiant causis apparet origo;
  741. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  742. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  743. ducere forte deos manis inferne reamur,
  744. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  745. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  746. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  747. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  748. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  749. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  750. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  751. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  752. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  753. res ad vitai rationem ostendimus ante
  754. propter dissimilem naturam dissimilisque
  755. texturas inter sese primasque figuras.
  756. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  757. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  758. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  759. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  760. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  761. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  762. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  763. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  764. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  765. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  766. floris odore hominem taetro consueta necare.
  767. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  768. multa modis multis multarum semina rerum
  769. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  770. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  771. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  772. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  773. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  774. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  775. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  776. multaque praeterea languentia membra per artus
  777. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  778. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  779. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  780. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  781. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  782. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  783. at cum membra domans percepit fervida febris,
  784. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  785. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  786. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  787. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  788. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  789. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  790. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  791. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  792. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  793. quam soleant et quam vitai copia desit,
  794. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  795. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  796. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  797. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  798. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  799. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  800. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  801. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  802. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  803. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  804. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  805. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  806. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  807. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  808. propterea quod magna mali fit copia circum.
  809. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  810. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  811. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  812. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  813. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  814. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  815. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  816. scilicet in terram delabi pondere cogit
  817. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  818. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  819. ---
  820. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  821. arescit quia terra calore et semina si qua
  822. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  823. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  824. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  825. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  826. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  827. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  828. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  829. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  830. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  831. sole putant subter terras fervescere partim,
  832. nox ubi terribili terras caligine texit.
  833. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  834. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  835. non quierit calidum supera de reddere parte,
  836. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  837. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  838. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  839. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  840. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  841. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  842. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  843. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  844. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  845. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  846. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  847. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  848. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  849. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  850. et rare fecit calido miscente vapore,
  851. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  852. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  853. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  854. praeterea solis radiis iactatur aquai
  855. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  856. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  857. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  858. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  859. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  860. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  861. taedaque consimili ratione accensa per undas
  862. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  863. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  864. semina de terraque necessest funditus ipsa
  865. ignis corpora per totum consurgere fontem
  866. et simul exspirare foras exireque in auras,
  867. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  868. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  869. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  870. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  871. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  872. et multis aliis praebet regionibus aequor
  873. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  874. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  875. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  876. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  877. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  878. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  879. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  880. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  881. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  882. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  883. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  884. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  885. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  886. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  887. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  888. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  889. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  890. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  891. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  892. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  893. ordine demisso levibus iactarier auris,
  894. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  895. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  896. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  897. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  898. ipsius rei rationem reddere possis,
  899. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  900. quo magis attentas auris animumque reposco.
  901. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  902. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  903. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  904. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  905. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  906. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  907. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  908. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  909. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  910. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  911. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  912. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  913. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  914. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  915. cernere odorari licet et sentire sonare.
  916. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  917. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  918. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  919. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  920. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  921. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  922. principio fit ut in speluncis saxa superna
  923. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  924. manat item nobis e toto corpore sudor,
  925. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  926. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  927. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  928. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  929. sentimus, sentimus item transire per aurum
  930. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  931. denique per dissaepta domorum saxea voces
  932. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  933. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  934. denique qua circum caeli lorica ,
  935. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  936. et tempestate in terra caeloque coorta
  937. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  938. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  939. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  940. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  941. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  942. principio terram sol excoquit et facit are,
  943. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  944. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  945. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  946. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  947. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  948. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  949. at coria et carnem mollit durata calore.
  950. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  951. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  952. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  953. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  954. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  955. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  956. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  957. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  958. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  959. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  960. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  961. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  962. dissimili inter se natura praedita debent
  963. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  964. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  965. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  966. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  967. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  968. scilicet id fieri cogit natura viarum
  969. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  970. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  971. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  972. argentoque foras aliud vitroque meare;
  973. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  974. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  975. scilicet id fieri cogit natura viarum
  976. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  977. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  978. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  979. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  980. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  981. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  982. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  983. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  984. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  985. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  986. in medio locus, extemplo primordia ferri
  987. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  988. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  989. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  990. indupedita suis arte conexa cohaeret
  991. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  992. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  993. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  994. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  995. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  996. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  997. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  998. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  999. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  1000. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  1001. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  1002. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  1003. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  1004. quod, simul a fronte est anelli rarior
  1005. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  1006. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  1007. a tergo quasi provehat atque propellat.
  1008. semper enim circum positus res verberat ;
  1009. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  1010. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  1011. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  1012. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  1013. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  1014. denique res omnes debent in corpore habere
  1015. , quandoquidem raro sunt corpore et
  1016. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  1017. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  1018. sollicito motu semper iactatur eoque
  1019. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  1020. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  1021. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  1022. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  1023. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  1024. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  1025. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  1026. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  1027. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  1028. aere interposito discordia tanta creatur
  1029. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  1030. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  1031. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  1032. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  1033. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  1034. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  1035. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  1036. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  1037. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  1038. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  1039. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  1040. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  1041. lignea materies in quo genere esse videtur.
  1042. interutrasque igitur ferri natura locata
  1043. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  1044. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  1045. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  1046. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  1047. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  1048. saxa vides primum sola colescere calce.
  1049. glutine materies taurino iungitur una,
  1050. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  1051. quam laxare queant compages taurea vincla.
  1052. vitigeni latices aquai fontibus audent
  1053. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  1054. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  1055. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  1056. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  1057. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  1058. denique res auro non aurum copulat una,
  1059. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  1060. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  1061. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  1062. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  1063. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  1064. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  1065. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  1066. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  1067. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  1068. inter se quaedam possint coplata teneri;
  1069. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  1070. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  1071. mortiferam possit cladem conflare coorta
  1072. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  1073. expediam, primum multarum semina rerum
  1074. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  1075. et contra quae sint morbo mortique necessest
  1076. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  1077. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  1078. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  1079. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  1080. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  1081. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  1082. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  1083. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  1084. temptari procul a patria qui cumque domoque
  1085. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  1086. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  1087. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  1088. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  1089. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  1090. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  1091. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  1092. tum color et facies hominum distare videntur
  1093. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  1094. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  1095. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  1096. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  1097. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  1098. partibus ac membris; varius concinnat id .
  1099. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  1100. commovet atque inimicus serpere coepit,
  1101. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  1102. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  1103. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  1104. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  1105. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  1106. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  1107. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  1108. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  1109. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  1110. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  1111. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  1112. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  1113. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  1114. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  1115. an caelum nobis ultro natura corumptum
  1116. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  1117. quod nos adventu possit temptare recenti.
  1118. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  1119. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  1120. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  1121. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  1122. permensus multum camposque natantis,
  1123. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  1124. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  1125. principio caput incensum fervore gerebant
  1126. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  1127. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  1128. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  1129. atque animi interpres manabat lingua cruore
  1130. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  1131. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  1132. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  1133. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  1134. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  1135. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  1136. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  1137. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  1138. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  1139. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  1140. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  1141. corripere adsidue nervos et membra coactans
  1142. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  1143. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  1144. corporis in summo summam fervescere partem,
  1145. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  1146. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  1147. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  1148. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  1149. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  1150. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  1151. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  1152. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  1153. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  1154. multi praecipites nymphis putealibus alte
  1155. inciderunt ipso venientes ore patente:
  1156. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  1157. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  1158. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  1159. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  1160. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  1161. lumina versarent oculorum expertia somno.
  1162. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  1163. perturbata animi mens in maerore metuque,
  1164. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  1165. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  1166. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  1167. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  1168. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  1169. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  1170. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  1171. a pedibusque minutatim succedere frigus
  1172. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  1173. conpressae nares, nasi primoris acumen
  1174. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  1175. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  1176. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  1177. octavoque fere candenti lumine solis
  1178. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  1179. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  1180. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  1181. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  1182. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  1183. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  1184. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  1185. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  1186. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  1187. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  1188. et graviter partim metuentes limina leti
  1189. vivebant ferro privati parte virili,
  1190. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  1191. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  1192. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  1193. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  1194. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  1195. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  1196. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  1197. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  1198. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  1199. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  1200. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  1201. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  1202. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  1203. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  1204. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  1205. incomitata rapi certabant funera vasta
  1206. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  1207. nam quod ali dederat vitalis auras
  1208. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  1209. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  1210. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  1211. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  1212. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  1213. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  1214. funera respectans animam amittebat ibidem.
  1215. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  1216. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  1217. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  1218. idque vel in primis cumulabat funere funus
  1219. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  1220. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  1221. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  1222. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  1223. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  1224. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  1225. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  1226. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  1227. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  1228. et robustus item curvi moderator aratri
  1229. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  1230. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  1231. exanimis pueris super exanimata parentum
  1232. corpora non numquam posses retroque videre
  1233. matribus et patribus natos super edere vitam.
  1234. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  1235. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  1236. copia conveniens ex omni morbida parte.
  1237. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  1238. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  1239. multa siti prostrata viam per proque voluta
  1240. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  1241. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  1242. multaque per populi passim loca prompta viasque
  1243. languida semanimo cum corpore membra videres
  1244. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  1245. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  1246. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  1247. omnia denique sancta deum delubra replerat
  1248. corporibus mors exanimis onerataque passim
  1249. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  1250. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  1251. nec iam religio divom nec numina magni
  1252. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  1253. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  1254. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  1255. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  1256. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  1257. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  1258. namque suos consanguineos aliena rogorum
  1259. insuper extructa ingenti clamore locabant
  1260. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  1261. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  1262. inque aliis alium populum sepelire suorum
  1263. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  1264. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  1265. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  1266. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.