De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  2. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  3. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  4. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  5. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  6. nam gaudere novis rebus debere videtur
  7. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  8. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  9. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  10. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  11. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  12. donec diluxit rerum genitalis origo?
  13. natus enim debet qui cumque est velle manere
  14. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  15. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  16. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  17. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  18. notities hominum divis unde insita primum est,
  19. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  20. quove modost umquam vis cognita principiorum
  21. quidque inter sese permutato ordine possent.
  22. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  23. namque ita multa modis multis primordia rerum
  24. ex infinito iam tempore percita plagis
  25. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  26. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  27. quae cumque inter se possint congressa creare,
  28. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  29. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  30. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  31. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  32. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  33. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  34. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  35. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  36. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  37. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  38. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  39. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  40. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  41. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  42. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  43. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  44. vitai causa valido consueta bidenti
  45. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  46. si non fecundas vertentes vomere glebas
  47. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  48. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  49. et tamen inter dum magno quaesita labore
  50. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  51. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  52. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  53. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  54. praeterea genus horriferum natura ferarum
  55. humanae genti infestum terraque marique
  56. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  57. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  58. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  59. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  60. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  61. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  62. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  63. cui tantum in vita restet transire malorum.
  64. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  65. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  66. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  67. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  68. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  69. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  70. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  71. Principio quoniam terrai corpus et umor
  72. aurarumque leves animae calidique vapores,
  73. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  74. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  75. debet eodem omnis mundi natura putari.
  76. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  77. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  78. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  79. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  80. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  81. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  82. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  83. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  84. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  85. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  86. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  87. principio pars terrai non nulla, perusta
  88. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  89. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  90. quas validi toto dispergunt venti.
  91. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  92. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  93. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  94. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  95. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  96. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  97. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  98. semper abundare et latices manare perennis
  99. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  100. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  101. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  102. partim quod validi verrentes aequora venti
  103. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  104. partim quod supter per terras diditur omnis;
  105. percolatur enim virus retroque remanat
  106. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  107. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  108. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  109. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  110. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  111. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  112. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  113. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  114. omnia iam resoluta forent et in versa.
  115. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  116. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  117. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  118. inrigat adsidue caelum candore recenti
  119. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  120. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  121. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  122. quod simul ac primum nubes succedere soli
  123. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  124. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  125. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  126. ut noscas splendore novo res semper egere
  127. et primum iactum fulgoris quemque perire
  128. nec ratione alia res posse in sole videri,
  129. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  130. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  131. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  132. fulguribus pingues multa caligine taedae
  133. consimili properant ratione, ardore ministro,
  134. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  135. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  136. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei