De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  2. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  3. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  4. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  5. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  6. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  7. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  8. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  9. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  10. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  11. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  12. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  13. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  14. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  15. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  16. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  17. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  18. sollicitum curae quantique perinde timores!
  19. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  20. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  21. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  22. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  23. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  24. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  25. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  26. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  27. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  28. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  29. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  30. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  31. quo genere in primis animi natura reperta est
  32. nativo primum consistere corpore creta,
  33. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  34. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  35. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  36. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  37. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  38. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  39. et quibus ille modis congressus materiai
  40. fundarit terram caelum mare sidera solem
  41. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  42. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  43. quove modo genus humanum variante loquella
  44. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  45. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  46. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  47. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  48. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  49. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  50. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  51. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  52. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  53. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  54. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  55. si tamen interea mirantur qua ratione
  56. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  57. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  58. rursus in antiquas referuntur religiones
  59. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  60. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  61. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  62. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  63. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  64. principio maria ac terras caelumque tuere;
  65. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  66. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  67. una dies dabit exitio, multosque per annos
  68. sustentata ruet moles et machina mundi.
  69. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  70. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  71. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  72. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  73. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  74. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  75. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  76. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  77. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  78. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  79. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  80. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  81. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  82. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  83. sanctius et multo certa ratione magis quam
  84. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  85. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  86. religione refrenatus ne forte rearis
  87. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  88. corpore divino debere aeterna manere,
  89. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  90. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  91. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  92. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  93. inmortalia mortali sermone notantes;
  94. quae procul usque adeo divino a numine distent
  95. inque deum numero quae sint indigna videri,
  96. notitiam potius praebere ut posse putentur
  97. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  98. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  99. posse animi natura putetur consiliumque.
  100. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  101. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  102. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  103. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  104. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  105. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  106. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  107. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  108. posset et innasci quavis in parte soleret,
  109. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  110. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  111. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  112. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  113. totum posse extra corpus formamque animalem
  114. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  115. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  116. haud igitur constant divino praedita sensu,
  117. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  118. Illud item non est ut possis credere, sedes
  119. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  120. tenvis enim natura deum longeque remota
  121. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  122. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  123. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  124. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  125. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  126. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  127. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  128. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  129. praeclaram mundi naturam proptereaque
  130. adlaudabile opus divom laudare decere
  131. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  132. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  133. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  134. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  135. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  136. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,