De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  2. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  3. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  4. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  5. omnia iam resoluta forent et in versa.
  6. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  7. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  8. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  9. inrigat adsidue caelum candore recenti
  10. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  11. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  12. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  13. quod simul ac primum nubes succedere soli
  14. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  15. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  16. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  17. ut noscas splendore novo res semper egere
  18. et primum iactum fulgoris quemque perire
  19. nec ratione alia res posse in sole videri,
  20. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  21. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  22. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  23. fulguribus pingues multa caligine taedae
  24. consimili properant ratione, ardore ministro,
  25. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  26. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  27. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  28. exitium celeri celeratur origine flammae.
  29. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  30. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  31. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  32. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  33. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  34. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  35. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  36. nec sanctum numen fati protollere finis
  37. posse neque adversus naturae foedera niti?
  38. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  39. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  40. non ruere avolsos silices a montibus altis
  41. nec validas aevi vires perferre patique
  42. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  43. ex infinito quae tempore pertolerassent
  44. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  45. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  46. continet amplexu terram: si procreat ex se
  47. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  48. totum nativum mortali corpore constat.
  49. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  50. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  51. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  52. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  53. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  54. non alias alii quoque res cecinere ?
  55. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  56. aeternis famae monimentis insita florent?
  57. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  58. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  59. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  60. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  61. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  62. denique natura haec rerum ratioque repertast
  63. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  64. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  65. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  66. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  67. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  68. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  69. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  70. tanto quique magis victus fateare necessest
  71. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  72. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  73. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  74. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  75. nec ratione alia mortales esse videmur,
  76. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  77. atque illi quos a vita natura removit.
  78. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  79. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  80. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  81. dissociare intus partis, ut materiai
  82. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  83. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  84. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  85. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  86. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  87. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  88. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  89. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  90. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  91. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  92. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  93. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  94. ex infinito quae possint forte coorta
  95. corruere hanc rerum violento turbine summam
  96. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  97. nec porro natura loci spatiumque profundi
  98. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  99. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  100. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  101. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  102. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  103. quare etiam nativa necessumst confiteare
  104. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  105. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  106. inmensi validas aevi contemnere vires.
  107. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  108. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  109. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  110. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis