De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  2. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  3. carmina, picturas et daedala signa polita
  4. usus et impigrae simul experientia mentis
  5. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  6. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  7. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  8. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  9. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,